PL 182, col. 535

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

7) Noli ergo stare contra te ipsum, aliud dicens,
et aliud agens: sed opera tua verbis tuis respondeant
idem de eodem; ne illud tibi aptari possit,
quod de quibusdam dictum est: Infirmatae sunt
contra eos linguae eorum [(Psal. LXIII, 9)]
. Ecce in
manu tua est. Verumtamen animam tuam custodi,
neque communicaveris peccatis alienis. Per te
stabit, aut per te corruet: sed si per te corruerit,
manus tuas consecrabis Domino.
EPISTOLA CCCXXX. AD INNOCENTIUM PAPAM Contra Petrum Abaelardum.
Amantissimo patri ac domino INNOCENTIO, BERNARDUS
Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id
quod est.
Plorans ploravit in nocte sponsa Christi, et lacrymae
ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur 305
eam ex omnibus charis ejus. Moram faciente
Sponso, tibi, domine, commissa est Sunamitis in
loco peregrinationis suae. Nulli familiarius confitetur
injurias, nulli secretius exponit aestus et gemitus
suos, quam amico Sponsi. Nam quia Sponsum diligis,
sponsam ad te clamantem non despicis in
opportunitatibus, in tribulatione. Inter haec omnia
genera hostium, quibus circumvallatur Ecclesia Dei,
sicut lilium inter spinas, nihil periculosius, nihil
molestius est quam cum ab eis, quos continet in
gremio suo, et quos suis fovet uberibus, laceratur
interius. Pro talibus et de talibus est illa vox

dolentis et gementis: Amici mei et proximi mei
adversum me appropinquaverunt et steterunt [(Psal.
XXXVII, 12)]
. Nulla quidem pestis efficacior ad nocendum,
quam familiaris inimicus. Argumento nobis sunt
et Absalon familiaritas, et osculum Judae. Fundamentum
aliud ponitur nobis, praeter id quod positum est.
Nova fides in Francia cuditur, de virtutibus et vitiis non
moraliter, de sacramentis non fideliter, de mysterio
sanctae Trinitatis non simpliciter ac sobrie, sed
praeter ut accepimus, disputatur. Magister Petrus
et Ernaldus, a cujus peste Italiam purgastis, astiterunt
et convenerunt in unum adversus Dominum,
et adversus Christum ejus. Squama squamae conjungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis

suis, et de fermento suae corruptionis corrumpunt
fidem simplicium, morum ordinem conturbant, Ecclesiae
maculant castitatem: ad imaginem et similitudinem
illius qui transfigurat se in angelum lucis
habentes formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes,
circumornati sunt ut similitudo templi, ut
sagittent in obscuro rectos corde. Evasimus rugitum
Petri Leonis, sedem Simonis Petri occupantem: sed
Petrum Draconis incurrimus, fidem Simonis Petri
impugnantem. Ille persecutus est Ecclesiam Dei
manifeste, sicut leo rapiens: iste vero, tanquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.