PL 182, col. 536
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
draco, sedet in insidiis in occultis, ut interficiat innocentem.
Sed tu, Domine Deus, oculos superborum
humiliabis, tu conculcabis Leonem et Draconem.
Nocuit ille, quoad vixit; et idem fuit ei vitae terminus
atque malitiae: iste vero, nova dogmata scribens,
jam providit quomodo virus suum transfundat
in posteros, quomodo noceat generationi omni
quae ventura est. Denique, ut pauca de multis dicam,
theologus noster cum Ario gradus et scalas in
Trinitate disponit; cum Pelagio liberum arbitrium
gratiae praeponit, cum Nestorio Christum dividens
hominem assumptum a consortio Trinitatis excludit.
Sed in his omnibus gloriatur, quod cardinalibus et
clericis curiae, scientiae fontes aperuerit; quod manibus
et sinibus Romanorum libros et sententias
incluserit, et in tutelam erroris sui assumit eos a
quibus judicari debet et damnari. Qua mente, qua
conscientia recurris ad fidei defensorem, fidei persecutor?
quibus oculis, qua fronte intueberis amicum
Sponsi, sponsae violator? O nisi detineret me
cura fratrum! o nisi me corporalis infirmitas impediret!
quantum desiderarem videre amicum
Sponsi pro sponsa zelantem in absentia Sponsi!
Ego, qui silere non potui injurias domini mei, laesiones
Ecclesiae patientis feram? Tu autem, dilectissime
Pater, ne elongaveris auxilium tuum ab ea:
ad defensionem ejus conspice, accingere gladio tuo.
Jam enim ex abundantia iniquitatis refrigescit charitas
multorum: jamjam sponsa Christi, nisi manum
adhibeas, egreditur et abit post vestigia gregum,
et pascit greges juxta tabernacula pastorum.
EPISTOLA CCCXXXI. AD STEPHANUM CARDINALEM ET EPISCOPUM PRAENESTINUM. Ejusdem argumenti.
Venerabili domino et charissimo Patri S. Dei gratia
Praenestino episcopo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
abbas, viriliter agere et confortari in Domino.
Angustias et gemitus sponsae Christi eo vobis familiarius
enuntio, quo amicum Sponsi vos esse 306
cognovi, et gaudio gaudere propter vocem
Sponsi. Confido enim de vobis in Domino, si bene
novi interiorem hominem vestrum, quia non quaeritis
quae vestra sunt, sed quae Jesu Christi. Petrum
Abaelardum, catholicae fidei persecutorem, inimicum
crucis Christi, vita probat, et conversatio, et
libri jam de tenebris in lucem procedentes. Monachum
se exterius, haereticum interius ostendit, nihil
habens de monacho, praeter nomen et habitum.
Aperit cisternas veteres et lacus contritos haereticorum
ut bos et asinus cadat. Siluerat jam per multos
dies: sed quando siluit in Britannia, concepit
dolorem, et nunc in Francia concepit iniquitatem.
Egressus est de caverna sua coluber tortuosus, et in
similitudinem hydrae, uno prius capite succiso, septem