PL 182, col. 677

Appendix (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

omnibus nobis ad correctionem, ad aedificationem,
ad consummationem, incipientibus, proficientibus
atque perfectis; usque in finem saeculi profuturus
contra teporem ac pravitatem, quae est in falsis fratribus.
Jam tempus est ut de quinta haurias, et in
medium proferas contra novos haereticos, qui circumquaque
jam fere per omnes Ecclesias ebulliunt
de puteo abyssi, quasi jam princeps illorum incipiat
dissolvi, et instet dies Domini. Et in epithalamio
amoris Christi et Ecclesiae locus, qui a te, pater,
sicut tu ipse mihi retulisti, jam est tractandus, videlicet: Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur
vineas
[(Cantic. II, 15)]
, huic mysterio congruit, et te
ad quintam hydriam perduxit. Rogamus igitur, pater,
ut omnes partes haeresis illorum, quae ad tuam

notitiam pervenerunt, distinguas, et contra positis
rationibus et auctoritatibus nostrae fidei, illas destruas.
2.
Nuper apud nos juxta Coloniam quidam haeretici
detecti sunt, quorum quidam cum satisfactione
ad Ecclesiam redierunt. Duo ex eis, scilicet qui
dicebatur episcopus eorum cum socio suo, nobis
restiterunt in conventu clericorum et laicorum, praesente
ipso domino archiepiscopo cum magnis viris
nobilibus, haeresim suam defendentes ex verbis Christi
et Apostoli. Sed, cum vidissent se non posse procedere,
petierunt ut eis statueretur dies, in quo
adducerent de suis viros fidei suae peritos; promittentes
se velle Ecclesiae sociari, si magistros suos
viderent in responsione deficere: alioquin se velle

potius mori, quam ab hac sententia deflecti. Quo
audito, cum per triduum essent admoniti, et resipiscere
noluissent, rapti sunt a populis nimio zelo
permotis, nobis tamen invitis, et in ignem positi,
atque cremati; et, quod magis mirabile est, ipsi
tormentum ignis non solum cum patientia, sed et
cum laetitia introierunt et sustinuerunt. Hic, sancte
pater, vellem, si praesens essem, habere responsionem
tuam, unde istis diaboli membris tanta fortitudo
in sua haeresi, quanta vix etiam invenitur in
valde religiosis in fide Christi.
3.
Haec est haeresis illorum. Dicunt apud se tantum
Ecclesiam esse, eo quod ipsi soli vestigiis Christi
inhaereant; et apostolicae vitae veri sectatores

permaneant, ea quae mundi sunt non quaerentes, non
domum, nec agros, nec aliquid peculium possidentes:
sicut Christus non possedit, nec discipulis suis
possidenda concessit. Vos autem, dicunt nobis, domum
domui, et agrum agro copulatis, et quae mundi
sunt hujus quaeritis: ita etiam ut qui in vobis perfectissimi
habentur, sicut monachi vel regulares canonici,
quamvis haec non ut propria, sed possident
ut communia, possident tamen haec omnia. De se
dicunt: Nos pauperes Christi, instabiles, de civitate
in civitatem fugientes, sicut oves in medio luporum,
cum apostolis et martyribus persecutionem patimur:
cum tamen sanctam et arctissimam vitam ducamus in
jejunio et abstinentiis, in orationibus et laboribus die
ac nocte persistentes, et tantum necessaria ex eis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.