PL 182, col. 678
Appendix (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
vitae quaerentes. Nos hoc sustinemus, quia de mundo
non sumus: vos autem mundi amatores, cum
mundo pacem habetis, quia de mundo estis. Pseudoapostoli
adulterantes verbum Christi, quae sua sunt
quaesiverunt, vos et patres vestros exorbitare fecerunt:
nos et patres nostri generati apostoli, in
gratia Christi permansimus, et in finem saeculi permanebimus.
Ad distinguendum nos et vos, Christus
dixit: A fructibus eorum cognoscetis eos [(Matth. VII,
16)]
. Fructus nostri sunt vestigia Christi. In cibis
suis vetant omne genus lactis, et quod inde conficitur,
et quidquid ex coitu procreatur. Hoc de conversatione
sua nobis opponunt. In sacramentis
suis velo se tegunt: tamen nobis aperte confessi
sunt, quod in mensa sua quotidie cum manducant,
ad formam Christi et apostolorum, cibum suum et
potum in corpus Christi et sanguinem per Dominicam
orationem consecrant, ut inde se membra et
corpus Christi nutriant. Nos vero dicunt in sacramentis
non tenere veritatem, sed quamdam umbram
et hominum traditionem. Confessi sunt etiam manifeste
se praeter aquam, in ignem et spiritum baptizare,
et baptizatos esse: adducentes illud testimonium
Joannis Baptistae baptizantis in aqua, et
dicentis de Christo: Ille vos baptizabit in Spiritu
sancto et igne [(Matth. III, 11)]
; et in alio loco: Ego
baptizo in aqua, major autem vestrum stetit, quem
vos nescitis [(Joan. I, 26)]
, quasi alio baptismo praeter
aquam vos baptizaturus. Et talem baptismum per
impositionem manuum debere fieri conati sunt
ostendere testimonio Lucae, qui in Actibus Apostolorum
describens baptismum Pauli, quem ab Anania
suscepit ad praeceptum Christi, nullam mentionem
fecit de aqua, sed tantum de manus impositione:
et quidquid invenitur, tam in Actibus Apostolorum,
quam in Epistolis Pauli, de manus impositione, ad
hunc baptismum volunt pertinere. Et quemlibet sic
inter eos baptizatum dicunt electum, et habere
potestatem alios qui digni fuerint baptizandi, et in
mensa sua corpus Christi et sanguinem consecrandi.
Prius enim per manus impositionem de numero
eorum, quos auditores vocant, recipiunt eum inter
credentes: et sic licebit eum interesse orationibus
eorum, usquedum satis probatum eum faciant electum.
De baptismo nostro non curant. Nuptias
damnant, sed causam ab eis investigare non potui;
vel quia eam fateri non audebant, vel potius quia
eam ignorabant.
4.
Sunt item alii haeretici quidam in terra nostra,
omnino ab istis discordantes, per quorum mutuam
discordiam et contentionem utrique nobis sunt
detecti. Isti negant in altari fieri corpus Christi,
eo quod omnes sacerdotes Ecclesiae non sunt consecrati.
Apostolica enim dignitas, dicunt, corrupta
est, implicans se negotiis saecularibus; et in cathedra
Petri non militans Deo, sicut Petrus, potestate
consecrandi, quae data fuit Petro, se privavit: et
quod ipsa non habet, archiepiscopi, qui in Ecclesia
saeculariter vivunt, ab ea non accipiunt ut aliquos