PL 182, col. 727

De consideratione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Subit animum dictare aliquid, quod te, papa beatissime
Eugeni, vel aedificet, vel delectet, vel consoletur.
Sed nescio quomodo vult, et non vult exire
laeta quidem, sed lenta oratio: dum certatim illi
contraria imperare contendunt majestas, atque amor.
Nempe urget ille, inhibet illa. Sed intervenit tua
dignatio, qua hoc ipsunt non praecipis, sed petis,
cum praecipere magis te deceat. Majestate igitur
tam dignanter cedente, quidni cedat pudor? Quid
enim si cathedram ascendisti? Nec si ambules super
pennas ventorum, subduceris affectui. Amor
dominum nescit, agnoscit filium et in infulis.
Per se satis subjectus est, obsequitur sponte, gratis
obtemperat, libere reveretur. Non sic aliqui, non
sic: sed aut timore ad ista impelluntur, aut cupiditate.

Hi sunt qui in facie benedicunt, mala autem

408
CAPUT PRIMUM. Pontifici, tam variis occupationibus presso, condolet.
1.
Unde ergo jam incipiam? Libet ab occupationibus
tuis, quia in his maxime condoleo tibi. Condoleo
dixerim, si tamen doles et tu: alioquin doleo
magis dixisse debueram; quia non est condolere,
ubi nemo qui doleat. Itaque si doles, condoleo: si
non, doleo tamen, et maxime, sciens longius a salute
absistere membrum quod obstupuit; et aegrum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.