PL 182, col. 80

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ostendat. At si attenderis quod scriptum legis, Sapientibus
et insipientibus debitor sum [(Rom. I 14)]
; et
illud, Charitas non quaerit quae sua sunt [(I Cor. XIII,
5)]
: forsitan intelliges quidquid illa jusserit, non esse
praesumptum. Charitas enim ad te objurgandum me
compulit, quae tibi condolet, quamvis non dolenti:
quae tibi miseretur, licet non miserabili. Et inde
magis dolet, quod cum sis dolendus, non doles: et
inde magis miseretur, quod cum miser sis, miserabilis
non es. Nec frustra forsitan tibi compatitur,
dummodo patienter tu audias unde compatiatur. Vult
te tuum sentire dolorem, ut jam non habeas unde
dolere: vult te tuam scire miseriam, ut incipias miser
non esse. O bona mater charitas, quae sive foveat
infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos;

diversis diversa exhibens, sicut filios diligit
universos! Cum te arguit, mitis est; cum blanditur
simplex est. Pie solet saevire, sine dolo mulcere:
patienter novit irasci, humiliter indignari. Ipsa est
quae hominum mater et Angelorum, non solum quae
in terris, sed etiam quae in coelo sunt, pacificavit.
Ipsa est quae Deum homini placans, hominem Deo
reconciliavit. Ipsa est, mi Fulco, quae fratres illos,
cum quibus olim dulces capiebas cibos, habitare
facit unius moris in domo [(Psal. LXVII, 7)] . Haec talis
tamque honorabilis mater a te se queritur offensam,
expostulat laesam. Laesa tamen non provocat: sed
spreta te revocat, ostendens tibi in te de se veraciter
scriptum esse, Charitas patiens est, benigna est [(I Cor. XIII, 4)]
.
Licet laesa, licet offensa, si conversus

fueris ad illam, obviabit tibi quasi mater honorificata.
Comtemptus oblita sui, ruet in amplexum
tui; gaudens quem perdiderat, esse inventum; qui
mortuus fuerat, vivum [(Luc. XV, 32)] .
2.
Sed in quo, inquis, laesi? in quo contempsi?
Audi. In eo, procul dubio, quod te quem sinu suo
lacte nutriendum materno susceperat, ante tempus
ablactasti; quod expertam lactis dulcedinem, in
quo posses crescere in salutem, tam leviter, tam
celeriter exsufflasti. O puer insensate! o puer
magis sensu quam aetate! quis te fascinavit a bene
incoepto itinere tam cito discedere? Avunculus,
inquies. Sic Adam quondam uxorem, uxor serpentem
ad excusandas excusationes in peccatis (Psal.

CXL, 4), praetendebant, uterque tamen suae culpae
dignam excepit sententiam [(Gen. III, 16)] . Nolo decanum
accuses, nolo te per illum excuses: inexcusabilis
enim es. Illius culpa tuam non excusat.
Quidnam ille fecit? Nunquid te rapuit? nunquid
vim intulit? Rogavit, non ligavit; blandiendo attraxit,
non violenter traxit. Quis te cogebat credere
blandienti, assentire attrahenti? Ille sua nondum
reliquerat; quid mirum si te qui suus eras, requirebat?
Si agnum de grege, vitulum de armento cum
perdit, requirit, et nemo causatur; te quoque, qui
multis ovibus vel vitulis apud eum pluris es, ademptum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.