PL 182, col. 81
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
si repetit, quis inde miretur? Siquidem non
usurpat illam sibi perfectionem, de qua dicitur: Si quis abstulerit tua, ne repetas
[(Luc. VI, 30)]
. Repetebat
ergo suum, qui sua adhuc tenebat. At tu
qui jam saeculum spreveras, saecularem sequi debebas?
Fugit ovis tremebunda, veniente 9 lupo;
abscondit se columba tremens, accipitre viso; de
cavernula sua mus esuriens exire non audet, ambiente
cato: et tu cum videbas furem, currebas
cum eo? [(Psal. XLIX, 18.)] Nam quid aliud quam furem
dixerim, qui pretiosam Christi margaritam, id
est animam tuam, furari non dubitaverit?
3.
Volebam, si possem, illius errorem dissimulare,
ne odium et nullum fructum consequerer ex veritate.
Sed non potui, fateor, intactum transire,
quem usque ad hanc diem comperi Spiritui sancto
pro viribus restitisse. Nam qui manum non retinet
a malo quo [ al. quod], potest, licet quandoque frustretur
effectus, non minus culpatur affectus. In me
certe fervorem novitium exstinguere voluit; sed, Deo
gratias, non valuit. Alteri quoque nepoti suo Guirrico,
cognato tuo, multum restitit: sed quid nocuit?
Imo plurimum praestitit. Destitit invitus tandem senex
avunculus a perseeutione; exstitit invictus puer
nepos, gloriosior de tentatione. Sed heu! quomodo te
vicit, qui illum vincere non potuit? Aut quomodo qui
te vicit, ab illo superatus est? Nunquid te fortior
ille? nunquid prudentior? Certe qui antea utrumque
noverant, Guirrico Fulconem praeferebant. At
postquam ventum est ad bellum, exitus indicavit
hominum errasse judicium. Ibi, proh pudor! fugit
qui praeferebatur, ubi fortiter vicit qui inferior credebatur.
4.
Sed quid de avunculi dicam malitia, qui a
Christi militia retrahit nepotes suos, ut secum trahat
ad inferos? Itane solet beare amicos? Quos
Christus vocat secum in aeternum mansuros, avunculus
revocat secum in aeternum arsuros. Miror si
jam Christus ei non irascatur, et dicat: Quoties volui
congregare nepotes tuos, quemadmodum gallina
congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur
tibi domus tua deserta [(Matth. XXIII, 37)]
.
Christus dicit, Sinite parvulos venire ad me; talium
enim est regnum caelorum [(Matth. XIX, 14)]
: avunculus
ait. Sinite nepotes meos ut ardeant mecum. Christus
dicit, Mei sunt, mihi debent servire: Sed
oportet, inquit avunculus, eos mecum perire.
Christus dicit: Mei sunt, ego illos redemi: Sed
ego, inquit avunculus, eos nutrivi. Tu quidem, ait
Christus, illos nutristi, sed pane meo, non tuo;
ego vero redemi non sanguine tuo, sed meo. Sic
carnalis avunculus contra Patrem spirituum pro
nepotibus certat, quos dum bonis cupit onerare terrenis,
coelestibus exhaeredat. Christus tamen non
rapinam arbitratus, si suos quos fecit et redemit
sanguine proprio, ad se venientes collegerit, juxta
quod ante promiserat, Et eum qui venit ad me, non
ejiciam foras [(Joan. VI, 37)]
, Fulconi primo pulsanti
laetus aperuit, laetis amplexibus laetum excepit.