PL 182, col. 833

De moribus et officio episcoporum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

gradus Magister vester edisserit, propriisque distinguit
descriptionibus [(S. Benedictus, Regulae cap. 7)] :
in quo, quaeso, illorum docetur aut continetur, ut
hoc fastu delectari monachus, has quaerere debeat
dignitates?
37.
Labor, et latebrae, et voluntaria paupertas,
haec sunt monachorum insignia; haec vitam solent
nobilitare monasticam. Vestri autem oculi omne
sublime vident, vestri pedes omne forum circumeunt,
vestrae linguae in omnibus audiuntur conciliis, vestrae
manus omne alienum diripiunt patrimonium. Tamen,
si ita oportet, ut emancipati a subjectione pontificum,
pari cum successoribus apostolorum gloria,
pari cathedra, iisdemque solemnium indumentorum

Varia est sequentis opusculi inscriptio. In prima ejus editione, scilicet Spirensi anni 1501, inscribitur.
« De conversione, ad Scholares libellus, » absque divisione capitum. In editis anni 1520, « De conversione,
ad Clericos sermo: » quem genuinum titulum existimamus. Sermonem vocat Bernardus ipse. n. 31:
« Fatigavimus vos prolixitate sermonis. » etc. Quidam codices praeferunt, ad Clericos Parisienses. » Exordium
Cisterciense favet in libro septimo de Vita Bernardi, cap. 13. « Quadam praeterea vice, cum vir Domini
Bernardus causa exigente Parisius adesset, rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum: quibus
ostendens formam verae philosophiae, monebat eos attentius de mundi contemptu, » etc. Gaufridus factum
narrat in libro quinto de eadem Vita, n. 10: « Patrem sanctum, fines Parisiorum aliquando peragrantem,
ut ad ipsam diverteret civitatem episcopus Stephanus et caeteri omnes qui pariter aderant, obnixe rogantes
non poterant obtinere. Magno siquidem zelo, nisi causa gravis urgeret, conventus publicos declinabat. Cumque
vespere iter suum alias ordinasset, mane, ubi primum locutus est fratribus, dicere jubet episcopo, quia
Parisius ibimus, ut rogasti. Conveniente igitur clero admodum copioso, sicut semper ab eo solebant expetere
verbum Dei, continuo tres ex illis compuncti sunt, et conversi ab inanibus studiis ad verae sapientiae cultum,
abrenuntiantes saeculo, et Dei famulo inhaerentes, » etc. Gravis et patheticus est hic sermo contra clericos,
qui Ecclesiae dignitates ambiunt, et temere ad sacros Ordines accedunt. Capitulorum distinctionem, qualis in
editis ab anno 1520 adhibita est, retinuimus.
478 CAPUT PRIMUM. Quod nemo converti ad Dominum, nisi Dei voluntate praeventus et ejus voce interius clamante, possit.

1.
Ad audiendum, ut credimus, verbum Dei convenistis.
Neque enim causa nobis alia vestrae hujus
tam avidae concursionis occurrit. Approbamus utique
desiderium hoc, et laudabili studio congaudemus.
Beati enim qui audiunt verbum Dei, sed si custodiunt
illud [(Luc. XI, 28)] . Beati qui memores sunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.