PL 182, col. 837

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

eo amplius doleat, et animo consternetur oportet,
quo propius tolerat quod exhorret. Neque enim
ut 480 tunicam abjicit suam, sic abjicere contammata
anima poterit et se ipsam. Denique quis in
nobis tantae patientiae est et virtutis, ut si forte
(quemadmodum de Maria sorore Moysi legitur [(Num.
XII, 10)] carnem suam subitanea [ al. subcutanea]
quadam lepra male candentem viderit, aequo animo
stare possit, et gratias agere Creatori! Quid vero est
caro ista, nisi corruptibilis quaedam tunica, qua vestimur?
aut quid lepra haec corporea electis omnibus
aestimanda, nisi paternae virga correptionis, et purgatio
cordis? Ibi, ibi tribulatio vehemens, et justissima
causa doloris est, cum excitatus a sommo miserae
voluptatis, interiorem coeperit quis deprehendere

lepram, quam sibi ipse multo studio et labore
quaesivit. Licet enim nemo oderit carnem suam,
sed multo minus odisse poterit anima semetipsam.
CAPUT IV. Quod diligens iniquitatem, odit animam, et carnem suam: et de poenitentia infructuosa post mortem.
5.
At forte aliquem moveat illud de Psalmo: Qui
diligit iniquitatem, odit animam suam [(Psal. X, 6)]
.
Ego autem dico, odit et carnem. An non odit, cui
gehennae cumulos mercatur in dies, et cui secundum
duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat iram
in die irae? Caeterum hoc odium tam carnis, quam
animae, non in affectu sed in effectu potius invenitur.
Sic nimirum odit et phreneticus carnem suam,
cum sibi ipsi manus inferre laborat, rationis deliberatione

sopita. An vero gravior ulla phrenesis judicatur,
quam impoenitentia cordis, et peccandi obstinata
voluntas? Siquidem manus nefarias injicit sibi
ipsi, nec carnem, sed mentem lacerat et corrodit.
Si vidisti hominem scalpere manus, et usque ad
sanguinem confricare, evidentem habes in eo similitudinem
animae peccantis expressam. Cedit siquidem
voluptas illa dolori, et succedit pruritui cruciatus.
Neque id ignorabat, sed dissimulabat ille
dum scalperet. Sic laceramus, sic exulceramus propriis
manibus animas infelices: nisi quod tanto gravius,
quanto excellentior est spiritualis creatura; et
cui difficilius medeatur. Neque id quidem inimicitiarum
studio gerimus, sed stupore quodam insensibilitatis

internae. Effusus siquidem animus damna interiora
non sentit; quia nec intus est, sed in ventre
forsitan, aut sub ventre. Denique et animus quorumdam
in patinis, quorumdam in loculis invenitur. Ubi est thesaurus tuus,
inquit, ibi est et cor tuum [(Matth. VI, 21)]
.
Quid vero mirum, si propriam minime
sentiat anima laesionem, quae sui ipsius oblita,
et penitus absens sibi, in longinquam profecta est
regionem? Erit autem cum in semetipsam reversa
cognoscet, quam crudeliter miserae venationis obtentu
evisceraverit semetipsam. Neque enim id sentire
poterat, dum vilem muscarum praedam desiderio
captans insatiabili, aranearum instar, ex visceribus
propriis intexere retia videretur.
6.
Erit autem hic reditus sine dubio vel post mortem:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.