PL 182, col. 838
De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
cum universa, quibus, ad vagandum foras et
inutiliter sese occupandum, in eam quae praeterit
hujus mundi figuram, egredi consueverat, ostia corporis
clausa erunt, ut necessario maneat in se ipsa,
cui nullus jam pateat exitus a se ipsa. Verum is quidem
perniciosissimus erit reditus, et miseria sempiterna,
quando jam poenitentia haberi poterit, agi
non poterit. Ubi enim deerit corpus, actus non erit.
Sane ubi nulla fuerit actio, nec satisfactio quidem
ulla poterit inveniri. Quocirca poenitentiam quidem
habere, dolere est: nam poenitentiam agere, remedium
doloris est. Neque enim carenti manibus erit
ultra levare cor in coelum cum manibus; sed quisquis
ante obitum carnis non redierit ad se ipsum, in
se ipso maneat necesse est in aeternum. Sed in quali
se ipso? Qualem sese fecerit in hac vita, qualem
invenerit exiens ab hac vita: nisi quod fortasse erit
nonnunquam deterior: nam melior nunquam erit.
Habet enim hoc ipsum, quod nunc ponit, 481
quandoque recipere corpus, non tamen ad poenitentiam,
sed ad poenam: ubi nimirum peccati ipsius et
carnis quodammodo similis videbitur esse conditio:
ut quemadmodum culpa semper puniri poterit, nec
unquam poterit expiari; sic nec in corpore aliquando
tormenta finiri, nec corpus ipsum exinaniri valeat in
tormentis. Merito quidem ultio sempiterna desaeviet,
quod nunquam possit culpa deleri; nec substantia
carnis deficiet, ne simul cogatur etiam afflictio carnis
terminari. Haec, fratres mei, qui pavet, cavet;
cui negligit, incidit.
CAPUT V. Quod vermis conscientiae in praesenti sentiri ac suffocari debet, non in immortalitatem foveri ac nutriri.
7.
Ut ergo redeamus ad vocem unde processimus,
expedit nobis profecto redire ad cor, dum illic iter,
quo ostendat nobis salutare suum, qui tanto studio
pietatis illuc revocat praevaricatores. Nec sentire
interim pigeat morsus vermis interni; aut periculosa
quaedam animi teneritudo al. amaritudo], et perniciosa
mollities persuadere queat, ut praesentem velimus
dissimulare molestiam. Optimum est tunc sentiri
vermem, cum possit etiam suffocari. Itaque mordeat
nunc ut moriatur, et paulatim desinat mordere
moriendo. Rodat interim putredinem, ut rodendo
consumat, et ipse quoque pariter consumatur, ne
foveri incipiat in immortalitatem. Vermis, inquit, eorum non morietur, et ignis non exstinguetur
[(Isa.
LXVI, 24)]
. A facie illorum morsuum quis sustinebit?
Multiplex enim nunc consolatio arguentis conscientiae
relevat cruciatum. Benignus est Deus, qui non
patitur nos tentari supra quam possumus, nec vermem
hunc supra modum patitur malignari. Maximeque
inter initia conversionis oleo misericordiae linit
ulcera: ut nec morbi quantitas, nec difficultas curationis
ultra quam expedit innotescat; magis autem
arridere videtur facilitas quaedam, quae postmodum
evanescit, quando jam exercitatos habenti sensus
certamen forte datur, ut vincat, et discat quoniam
omnium potentior est sapientia. Interim sane audiens