PL 182, col. 839

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quis vocem Domini: Redite, praevaricatores, ad
cor, [(Isa. XLVI, 8)]
, et tantis in interiore cubiculo obscenitatibus
deprehensis, singula quaeque rimari satagit,
et quonam haec influxerint aditu, curiosus vestigator
explorat; nec difficile patet foramen, imo et
foramina contuenti. Sed nec parum illi ex hac consideratione
doloris accedit, cum per fenestras proprias
mors ista deprehenditur introiisse. Multa siquidem
admisisse videtur petulantia oculorum, multa
pruritus aurium, multa quoque olfaciendi, gustandi,
tangendique voluptas. Nam spiritualia quidem vitia,
quorum supra meminimus, difficile adhuc, prout
sunt, carnalis examinat. Unde fit, ut quae sunt graviora,
aut minus, aut minime sentiat, nec tam superbiae
aut invidiae, quam flagitiosorum aut facinorosorum

recordatione actuum mordeatur.
CAPUT VI. Difficultatem conversionis, et luctam resipiscere parantis, graphice repraesentat.
8.
Et ecce iterum vox de nubibus dicens: Peccasti,
quiesce. Et quod dicitur, tale est. Jam sentina
redundans domum omnem intolerabili fetore contaminat:
vanum tibi est, dum adhuc sordes influant,
exhaurire; dum peccare non destiteris, poenitere.
Quis enim eorum jejunia probet, qui ad lites et contentiones
jejunant, et percutiunt pugno impie, sed
et voluntates et voluptates propriae inveniuntur in
eis? Non tale est jejunium quod elegi, dicit Dominus [(Isa. LVIII, 5)] .
Claude fenestras, obsera aditus,

foramina obstrue diligenter; et sic demum non
subeuntibus novis, sordes poteris expurgare vetustas.
Aestimat homo facile quod jubetur implendum,
tanquam ignarus exercitii spiritualis. Quis enim
prohibeat, 482 inquit, quominus imperem membris
meis? Indicit igitur gulae jejunia, crapulam interdicit,
obturari praecipit aures ne audiant sanguinem,
avertit oculos ne videant vanitatem; manus non
ad avaritiam, sed ad eleemosynam magis extendit,
quibus forte laborem imponere velit, prohibens latrocinia,
sicut scriptum est: Qui furabatur jam non
furetur, magis autem laboret manibus suis quod bonum
est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti [(Ephes. IV, 28)]
.
9.
Caeterum, dum suas quibusque membris in hunc

modum leges promulgat, et decreta proponit, interrumpunt
subito vocem jubentis, et uno impetu clamant:
Unde haec nova religio? Facere jubes ut libet.
Sed invenietur qui novis decretis obviet, qui novis
legibus contradicat. Quis enim ille est, inquit? Et
illa: Nimirum ipsa, quae paralytica jacet in domo,
et male torquetur. Ipsa est enim, in cujus nos pridem
deputasti obsequium, si ignoras, ad obediendum
utique concupiscentiis ejus. Expalluit miser ad
hanc vocem, et confusus obmutuit. Anxiabatur enim
in eo spiritus ejus. Ac membra quidem ad suam
illam infelicissimam dominam incunctanter accedunt,
ut adversus Dominum crudeliter interpellent,
et imperia duriora causentur. Plangit gula parcimoniae
sibi modum adhibitum, prohibitam crapulae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.