PL 182, col. 840

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

voluptatem. Oculus queritur indictas lacrymas, petulantiam
interdictam. Quibus haec et similia prosequentibus
excitata et vehementer exacerbata voluntas:
Somniumne est, inquit, an fabula quod narratis?
Tum vero opportunum suae tempus nacta querimoniae
lingua: Omnino, ait, sic est ut audistis. Nam
et ego a fabulis et mendaciis jussa sum reticere, et
nihil deinceps nisi serium, imo et penitus necessarium
loqui.
10.
Exsilit igitur vetula furens, et totius oblita
languoris, procedit horrentibus comis, veste lacera,
pectore nudo, scalpens ulcera, frendens dentibus
et arescens, atque ipsum inficiens aerem flatibus
virulentis. Quidni confundatur, si quid adhuc superest
rationis, ad talem miserae voluntatis occursum

et incursum? Haec, inquit, est tota tui conjugii
fides, sic compateris male patienti? Usque adeo
super dolorem vulnerum meorum addere pepercisti?
Subtrahendum forsitan ex immoderata dote aliquid
videbatur; sed quid relinquitur hoc sublato? Solum
hunc languenti miserae praestitisti, et omnia ejus
obsequia, quemadmodum sint distributa, aliquando
cognovisti. Nunc autem si tibi forsitan morbi hujus
pessimi, quo laboro, triplex malignitas excidisse potuit,
sed non mihi. Siquidem voluptuosa sum, curiosa
sum, ambitiosa sum; et ab hoc triplici ulcere
non est in me sanitas a planta pedis usque ad verticem.
Itaque fauces, et quae obscena sunt corporis,
assignata sunt voluptati, quandoquidem velut de

novo necesse est singula recenseri. Nam curiositati
pes vagus, et indisciplinatus oculus famulantur. At
vanitati quidem auris et lingua serviunt, dum per
illam impinguat caput meum oleum peccatoris, per
hanc ipsa suppleo quod in laudibus meis alii minus
fecisse videntur. Valde enim delector et recipere ab
aliis, et, cum opportune possum, etiam tradere aliis
laudes meas, et meo et alieno ore semper cupiens
praedicari. Cui potissimum morbo tuum quoque ingenium
plurima solet adhibere fomenta. Porro manus
ipsas, quibus est undique liber motus, non uni
specialiter alicui operi deputamus, sed modo vanitati,
modo curiositati, modo voluptati sedulum satis
exhibent famulatum. Quibus ita dispositis, non mihi
haec omnia vel in uno satisfacere aliquando potuerunt,

quod non satietur oculus visu, nec auris impleatur
auditu. Atque utinam inter spectandum totum
aliquando corpus fieret oculus, aut inter prandendum
in fauces membra omnia verterentur. Tunc
mihi id modicum consolationis, quod utcunque
mendico, tantas surripere? Dixit, et cum indignatione
et furore recedens: Teneo, inquit, longumque
tenebo.
11.
Jam vero rationi ipsa vexatio dat intellectum 483
jam innotescit aliquatenus hujus negotii difficultas,
jam praesumpta facilitas evanescit. Videt
enim memoriam plenam spurcitiarum; videt abundantius
alias atque alias influere sordes; videt ipsas
fenestras morti patulas claudi omnino non posse; et
quod adhuc praesidens voluntas languida dominetur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.