PL 182, col. 841

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ex cujus ulceribus sanies universa profluxit. Videt
denique anima sese contaminatam, nec per alium,
sed per proprium corpus, nec aliunde quam a seipsa.
Est enim quiddam animae, sicut memoria quae
inficitur, sic voluntas ipsa quae inficit. Denique tota
ipsa nihil est aliud quam ratio, memoria, et voluntas.
Nunc autem et ratio minus habens, caeca quodammodo,
quod hactenus ista non viderit; infirma
omnino, quod ne agnita quidem praevaleat reparare
[ al., temperare]: et memoria foedissima pariter et
fetidissima; et voluntas languida, et horrendis
ulceribus undique scaturiens invenitur. At ne quid
ex omnibus quae sunt hominis relinquatur, ipsum
etiam corpus rebelle est: et singula membra fenestrae
singulae, quibus mors intrat ad animam, et incessanter

exuberat ipsa confusio.
CAPUT VII. Respiratio consolationis pauperibus spiritu seu animae miseriam agnoscenti.
12.
Audiat ergo anima, quaecunque ejusmodi est,
vocem divinam, et audiat cum stupore et admiratione
dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam
ipsorum est regnum coelorum [(Matth. V, 3)]
. Quis spiritu pauperior eo, qui in toto spiritu suo non invenit
requiem, non invenit ubi caput reclinet? Hoc quoque
consilium pietatis, ut qui sibi displicet, placeat Deo,
et qui propriam domum odit, domum utique plenam
spurcitiae et infelicitatis, invitetur ad domum gloriae,
domum non manu factam, aeternam in coelis.

Nec mirum si ad hujus dignationis magnitudinem
expavescit, si difficile credit huic auditui, si vehementi
stupore admiratur, et ait: Ergone beatum
hominem miseria facit? Caeterum quisquis ejusmodi
es, non diffidas. Non miseria, sed misericordia
facit beatum: sed hujus propria sedes miseria est.
Aut certe beatum faciat ipsa miseria, ut humiliatio
in humilitatem transeat, necessitas in virtutem. Pluviam voluntariam,
inquit, segregabis, Deus, haereditati
tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam [(Psal. LXVII, 10)]
.
Utilis prorsus infirmitas, quae
medici manum requirit: et salubriter a se deficit,
quem perficit Deus. Sed quia non est via ad regnum
Dei sine primitiis regni, nec sperare potest coeleste
regnum, cui nec super propria membra adhuc regnare

donatur; sequitur vox dicens, Beati mites,
quoniam ipsi haereditabunt terram [(Matth. V, 4)]
; ac
si evidentius dicat: Mitiga efferos voluntatis motus,
et crudelem bestiam mansuescere cura. Ligatus es:
solvere studeas quod rumpere omnino non possis.
Eva tua est [ al. add. vita]. Vim facere, aut eatenus
mea offendere nullo modo praevalebis.
CAPUT VIII. Carnales voluptates, et divitias esse omnino vanas, fallaces, et momentaneas.
13.
Nec mora, respirans homo inter haec verba,
atque id quoque facilius reputans, licet verecundus,
accedit et delinire satagit viperam inflammatam.
Arguit vitae carnalis illecebras, et consolationes saeculares
nugacitatis accusat, tanquam exiguas et indignas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.