PL 182, col. 843

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

conditionis et nobilitatis oblitas, quas non pudeat
porcis in ministerio subjugari, in desiderio sociari,
nec sic tamen infelici edulio satiari. Unde enim
haec tanta pusillanimitas et abjectio tam miserabilis,
ut egregia creatura, capax aeternae beatitudinis et
gloriae magni Dei, utpote cujus sit inspiratione condita,
similitudine insignita, cruore redempta, fide
dotata, spiritu adoptata, miseram non erubescat
sub putredine hac corporeorum sensuum gerere
servitutem? Merito plane ne eos quidem apprehendere
potest, quae talem deserens sponsum, tales
sequitur amatores. Merito siliquas esuriit, et non
accepit qui porcos pascere maluit, quam paternis
epulis satiari [(Luc. XV, 16)] . Insanus siquidem labor
pascere sterilem quae non parit, et viduae benefacere

nolle: omittere curam cordis, et curam carnis
agere in desiderio: impinguare et fovere cadaver
putridum, quod paulo post vermium esca futurum
nullatenus dubitatur. Nam et servire mammonae,
et avaritiam colere, quod est servitus idolorum,
aut vanitatem sectari, prorsus degeneris animae
indicium esse quis nesciat?
16.
Esto tamen, magna sint et honesta quae mundus
interim amatoribus suis erogare videtur: sed
infida esse quis nesciat? Certa nimirum eorum brevitas,
et ipsius quoque brevitatis finis incertus. Saepe
viventem deserunt: nam morientem nec raro sequuntur.
Quid vero in rebus humanis certius morte,
quid hora mortis incertius invenitur? Non miseratur

inopiam, non divitias reveretur, non generi cujuslibet,
non moribus, non ipsi denique parcit aetati:
nisi quod senibus quidem in januis, adolescentibus
autem in insidiis est. Infelix proinde, qui in hujus
vitae tenebris et lubrico 485 fidens, perituram insumit
operam; nec advertit quoniam vapor est ad
modicum parens, et vanitas vanitatum. Obtinuisti
tandem, ambitiose, quam ex longo tempore concupieras
dignitatem? serva quod habes. Implesti, pecuniose,
loculos tuos? sollicitus esto ne perdas.
Uberes fructus attulit ager tuus? dirue horrea tua,
ut majora aedifices; muta quadrata rotundis, dic animae
tuae: Habes multa bona reposita in annos plurimos.
Erit enim qui dicat: Stulte, hac nocte animam tuam
repetent a te: quae autem parasti, cujus erunt? (Luc.

XII, 19, 20.)
17.
Atque utinam tantum congregata perirent, et
non deterius ipse quoque periret congregator eorum.
Esset utique tolerabilius perituro, quam peremptorio
insudare labori. Nunc vero stipendia peccati
mors: et qui in carne seminat, de carne metet
corruptionem. Nec enim opera nostra transeunt, ut
videntur: sed temporalia quaeque velut aeternitatis
semina jaciuntur. Stupebit [ al. mal. superbit] insipiens,
cum ex hoc modico semine copiosam viderit
exsurgere messem, seu bonam, seu malam, pro diversa
qualitate sementis. Hoc qui cogitat, nullum
omnino parvum reputat esse peccatum, quod futuram
messem potius aestimet, quam sementem. Seminant
ergo dum nesciunt, et seminant dum occultant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.