PL 182, col. 844

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

homines iniquitatis mysteria, dum vanitatis
consilia celant, dum perambulant in tenebris negotia
tenebrarum.
CAPUT IX. Quod impossibile sit peccantem latere.
18.
Parietes, inquit, sunt undique: quis me videt?
Esto, nemo te videat: non tamen nullus. Videt te
angelus malus, videt te angelus bonus, videt et bonis
et malis major angelis Deus; videt accusator, videt
testium multitudo, videt et ipse Judex, cujus te
oportet assistere tribunali: sub cujus sane oculis
velle delinquere tam insanum, quam horrendum
incidere in manus Dei viventis. Noli esse securus:
latent insidiae, quas latere non possis. Latent, inquam,

insidiae, quas ut deprehendere ipse non potes, sic
non potes ipse non deprehendi. Audit plane qui
plantavit aurem; et qui finxit oculum, ipse considerat [(Psal. XCIII, 9)] .
Non illius Solis arcet radios maceria
lapidum, quos ipse creavit; non vel ipse corporis
hujus paries veritatis excludit aspectum. Nuda
sunt ejus oculis omnia, penetrabilior est ancipiti
gladio. Ipsas quoque non modo cernit, sed et discernit
cogitationum vias et medullas affectionum. Denique,
si non totam humani cordis abyssum, et quidquid
in ipso latet inspiceret prae ipso, non ille jam
nil sibi conscius judicantis sese Domini sententiam
tantopere formidaret. Mihi, inquit, pro minimo est,
ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque meipsum

judico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non
in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus
est [(I Cor. IV, 3, 4)]
.
19.
Si tu objectu parietis, aut cujuslibet simulationis
praetentu, humana frustrari posse judicia gloriaris;
certus esto, non illum vera crimina praeterire,
qui de falsis etiam accusare criminibus consuevit.
Si tantopere ejus, qui nihilominus forte tuam vereatur,
proximi conscientiam reformidas; multo minus
eos contemnas, quibus odiosa magis iniquitas, et
longe amplius exsecrabilis corruptio est. Si denique
Deum non times, et solos hominum revereris aspectus,
memor esto hominem Christum hominum facta
ignorare non posse: ut quod coram me attentare
minime prorsus auderes, multo minus audeas coram

ipso; quodque non dico non liceret, sed nec liberet
quidem praesumere vidente conservo, inspiciente
Domino vel cogitare penitus exhorrescas. Alioquin:
si carnis oculum magis, quam gladium, qui carnes
habet devorare, formidas; et is quoque timor quem
times, eveniet tibi et accidet quod vereris. Nihil
opertum quod non reveletur, vel occultum quod non
sciatur [(Luc. XII, 2)] . Arguentur a luce in lucem prolata
opera tenebrarum; nec modo obscenitatum
abominanda secreta, sed iniqua commercia 486
vendentium sacramenta, et fraudulenta susurria
[ al. suspiria] adinvenientium dolos, et judicia subvertentium,
qui novit omnia, nota faciet universis;
cum coeperit scrutator ille cordis et renum scrutari
Jerusalem in lucernis.
CAPUT X. Non solum declinando a malo, sed et faciendo bonum salutem obtineri.
20.
Quid ergo facturi sunt, imo potius quid passuri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.