PL 182, col. 850
De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
III, 37): post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est. Hujus indulgentia delet peccatum,
non quidem ut a memoria 490 excidat, sed
ut quod prius inesse pariter et inficere consuevisset,
sic de caetero insit memoriae, ut eam nullatenus
decoloret. Multorum enim nunc peccatorum, quae
vel a nobis, vel ab aliis commissa novimus recordamur:
sed propria quidem inquinant, aliena non
nocent. Ut quid hoc, nisi quod in his erubescimus
singulariter, haec nobis singulariter imputanda veremur?
Tolle damnationem, tolle timorem, tolle
confusionem; quae quidem omnia plena remissio
tollit: et non modo non oberunt, sed etiam cooperabuntur
in bonum, ut devotas ei referamus gratias
qui remisit.
CAPUT XVI. Misericordiam divinam obtineri, miserendo sibi ipsi primum; deinde proximo.
29.
Jam vero supplicanti pro ea, congrue respondetur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur
[(Matth. V, 7)]
. Miserere ergo
animae tuae, qui Deum tibi vis misereri. Lava per
singulas noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum
tuum rigare memento. Si compateris tibi ipsi,
si laboras in gemitu poenitentiae (primus hic gradus
misericordiae est) misericordiam utique consequeris.
Quod si forte magnus et multus peccator
es, et magnam quaeris misericordiam ac multitudinem
miserationum; tu quoque misericordiam
tuam magnificare et multiplicare labora, reconciliatus
esto tibi ipsi: nam et tibi gravis factus eras,
quod positus esses contrarius Deo. Ex hoc sane in
domo propria reformata pace, eamdem necesse est
prius erga proximos dilatari, ut novissime osculetur
te et ipse osculo oris sui, et, quemadmodum scriptum
est, reconciliatus pacem habeas ad Deum [(Rom. V, 1)] .
Dimitte his qui in te peccaverunt, et
dimittetur tibi quod ipse peccasti, dum secura conscientia
oraveris Patrem, et dixeris: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [(Matth. VI, 12)]
.
Si forte quempiam defraudaveris,
redde vel simplum: quod superest da pauperibus,
et misericordiam praestans misericordiam
consequeris. Si fuerint peccata tua sicut coccinum,
quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi
vermiculus, velut lana alba erunt [(Isa. I, 18)] . Ut
non confundaris super cunctis adinventionibus tuis
quibus praevaricatus es, in quibus nunc erubescis;
fac eleemosynam, si non potes de terrena substantia,
de voluntate bona: et omnia munda erunt;
non modo illuminata ratio, et correcta voluntas,
sed ipsa quoque memoria munda erit: ut ex hoc
jam voceris ad Dominum, et audias vocem dicentis: Beati mundo corde
[(Matth. V, 8)]
.
CAPUT XVII. Oculos cordis continuo mundandos, ut Deus videri possit.
30.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Ibid.)]
.
Magna promissio, fratres mei, et