PL 182, col. 851

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

totis desideriis affectanda. Haec enim visio confirmatio
est, sicut Joannes apostolus ait: Nunc filii
Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus
quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quia
videbimus eum sicuti est [(I Joan. III, 2)]
. Haec visio
vita aeterna est, sicut ipsa in Evangelio Veritas
ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum, et quem misisti Jesum Christum [(Joan.
XVII, 3)]
. Odibilis macula, quae beatam hanc nobis
adimit visionem, et exsecrabilis negligentia, qua
dissimulamus interim illius oculi mundationem. Ut
enim corporeus nobis visus aut humore interiori,
aut exterioris injectione pulveris impeditur: sic et
intuitus spiritualis interdum quidem propriae carnis
illecebris, interdum curiositate saeculari et ambitione

turbatur. Quod quidem non minus nos experientia
propria, quam divina pagina docet, ubi legitur
scriptum: Corpus quod corrumpitur, aggravat
animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa
cogitantem [(Sap. IX, 15)]
. In utroque tamen solum
quod hebetat et confundit obtutum, peccatum est:
nec aliud inter oculum et lucem, inter Deum et hominem
separare 491 videtur. Quandiu enim in
hoc corpore sumus, peregrinamur a Domino. Non
utique corporis est culpa, hujus scilicet, quod gerimus
corpus mortis: magis autem quod corpus peccati
sit caro, in qua bonum non est, sed potius lex
peccati. Interdum tamen corporeus oculus, non adhuc
festuca manente, sed jam sublata vel exsufflata,
aliquandiu caligare videtur: quod quidem et ipsum

in interiori oculo qui in spiritu ambulat, saepius
experitur. Neque enim ubi ferrum extraxeris, continuo
vulnus redditum est sanitati: sed tunc primum
necesse est adhibere fomenta et operam dare curationi.
Nemo ergo sentinam ejiciens, mundatum
sese protinus arbitretur: quinimo noverit se multis
interim purificationibus egere. Nec modo lavandum
aqua, sed et purgandum et examinandum igni, ut
dicat: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti
nos in refrigerium [(Psal. LXV, 12)]
. Beati ergo mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt: nunc quidem
per speculum in aenigmate; in futuro autem facie
ad faciem, ubi nimirum faciei nostrae fuerit consummata
mundities, ut sibi eam exhibeat gloriosam, non
habentem maculam neque rugam.
CAPUT XVIII. Pacificos merito beatificari nomine filiorum Dei.
31.
Ubi opportune illico subinfertur: Beati pacifici,
quoniam filii Dei vocabuntur [(Matth. V, 9)]
. Est enim
homo pacatus, qui bona pro bonis reddens, quantum
in se est, nemini vult nocere. Est alius patiens, qui
non reddens mala pro malis, etiam potens est sustinere
nocentem. Est et pacificus, qui bona pro malis
reddens, in promptu habet et prodesse nocenti. Primus
quidem parvulus est, et facile scandalizatur:
nec facile qui hujusmodi est, in hoc saeculo nequam
et pleno scandalis poterit obtinere salutem. Secundus,
ut scriptum est, in patientia sua possidet animam
suam [(Luc. XXI, 19)] . Nam tertius quidem non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.