PL 182, col. 856

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

pacis sunt beati, sed actores. Utinam
tamen nostri quicunque videntur hodie Pharisaei
(forte enim aliqui sunt), etsi non facerent, saltem
dicerent quod oportet. Utinam qui sine sumptu
Evangelium ponere nolunt, ponerent vel pro sumptu:
utinam vel evangelizarent ut manducarent. Mercenarius,
inquit, videt lupum venientem, et fugit [(Joan. X, 12)]
.
Utinam hodie quicunque pastores non
sunt, mercenarios gregi vellent se exhibere, non
lupos: utinam ipsi non laederent, utinam non fugerent,
nemine persequente, utinam non exponerent
gregem, donec lupus veniens videretur. Nimirum
sustinendi fuerant, si invenirentur, praesertim tempore
pacis, recipientes mercedem suam, et pro mercede
sua saltem in custodia gregis laborantes:

dummodo non ipsi turbarent gregem, et gratis averterent
a pascuis justitiae et veritatis. Nam persecutio
quidem indubitanter mercenarios a pastoribus segregat
et discernit. Quando enim transitoria damna
non timeat, qui temporalia lucra sectatur? Quando
terrenam sustineat persecutionem propter justitiam,
qui terrenam mercedem plus quam justitiam quaerit? Beati,
inquit, qui persecutionem patiuntur propter
justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Pastorum haec beatitudo, non mercenariorum, multo
minus latronum est, vel luporum. Usque adeo siquidem
persecutionem non sustinent propter justitiam,
ut persecutionem malint, quam justitiam sustinere.
Nempe contraria est operibus eorum, gravis est
etiam eis ad audiendum.
495 40. Caeterum propter avaritiam, propter
ambitionem paratos eos videas universa pericula
subire, suscitare scandala, sustinere odia, dissimulare
opprobria, negligere maledicta: ut non minus
perniciosa sit animositas talium, quam pusillanimitas
mercenariorum. Veris ergo pastoribus dicit Pastor
eorum, pastor bonus, qui pro ovibus suis animam
suam ponere non pepercit: Beati eritis, cum
vos oderint homines, et cum separaverint vos, et ejecerint
nomen vestrum tanquam malum propter Filium
hominis: gaudete in illa die et exsultate, quoniam
merces vestra copiosa est in coelis [(Matth. V, 10-12)]
.
Siquidem non est quod fures timeant, qui sibi in
coelo thesaurizant. Non est quod causentur de multiplici

tribulatione, ubi multiplicationem mercedis
attendunt. Quinimo gaudeant magis, ut dignum est,
quod non tam persecutio, quam remuneratio augeatur:
et exsultent eo abundantius, quo plura sustinent
propter Christum, ut eos proinde copiosior
merces maneat apud ipsum. Quid timidi estis, modicae
fidei? Fidelis exstat sententia irrefragabili veritate
subnixa, quia nulla nocebit adversitas, si
nulla dominetur iniquitas [( In orat. seu collecta Ecclesiae )] .
Sed parum est nocere: etiam proderit, et
copiosius proderit, dummodo sit justitia in intentione,
Christus in causa, apud quem patientia pauperum
non peribit in finem. Ipsi gloria nunc, et
semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.