PL 182, col. 859

De praecepto et dispensatione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Regulae limites, quae dividitur in « Praecepta et Remedia, » n. 32. Secundum est, ejusmodi transgressiones contemptu
evadere peccata mortalia. Elatio quippe contemnentis, atque impoenitentis obstinatio, in minimis
quoque mandatis, culpam facit non minimam, et convertit in crimen grave rebellionis naevum satis levem
simplicis transgressionis, » n. 26. Tertium denique est, in eo differre contemptum a neglectu, « quod neglectus
quidam languor inertiae est: contemptus vero superbiae tumor, » n. 18, « voluntatis superba contentio, »
nolentis mandato acquiescere, n. 26. Denique « si possumus et nolumus, superbi sumus, » n. 31, ac per hoc
contemptus rei. « non ergo, » inquit n. 26, « qualiscunque mandati praeteritio criminalem facit inobedientiam,
sed repugnare, sed nolle obedire, » praesertim ubi et praeceptum, et poenae remedium respuitur. 498
7.
Et haec omnino est sancti Thomae doctrina 2, 2, quaest. 86, art. 9, tum in corpore, tum in responsione
ad primum, in qua tres sunt partes: quarum prima est de observantiis Regulae S. Benedicti; altera de
observantiis, quarum transgressio ex condicto obligat ad reniale; tertia de statutis Ordinis fratrum Praedicatorum,
quae ex speciali quodam constituto ad poenam tantum obligant. Prima pars sic habet: « Ad primum ergo dicendum
quod ille qui profitetur Regulam, non vovet servare omnia quae sunt in Regula: sed vovet regularem vitam, quae
etiam consistit in tribus praedictis principalibus votis. Unde et in quibusdam Religionibus cautius aliqui profitentur,
non quidem Regulam, sed vivere secundum Regulam, id est tendere ad hoc, ut aliquis mores suos informet secundum
Regulam, sicut secundum quoddam exemplar. Et hoc totlitur per contemptum. » Et haec est propria species
Regulae sancti Benedicti, teste etiam Bernardo n. 10. Secunda species ita exprimitur: « In quibusdam autem
Religionibus adhuc cautius profitentur obedientiam secundum Regulam, ita quod professioni non contrariatur,
nisi id quod est contra praeceptum Regulae, » id est praeceptum proprie dictum, obligationem inducens: « transgressio
vero vel omissio aliorum obligat solum ad peccatum veniale: quia, sicut dictum est, hujusmodi dispositiones
sunt ad principalia vota: peccatum autem veniale est dispositio ad mortale. » Itaque in
sententia sancti Thomae transgressiones minorum observantiarum sunt dispositiones ad transgressiones principalium
votorum; ac proinde culpae veniales.
8.
At demus etiam Regulam sancti Benedicti in minoribus observantiis obligare solum ad poenam: videamus
qua ratione sanctus Thomas hac de re sententiam suam explicet: « In aliqua tamen religione, fratrum
scilicet Praedicatorum, transgressio talis, vel omissio ex suo genere non obligat ad culpam, neque mortalem,
neque venialem, sed solum ad poenam taxatam sustinendam; quia per hunc modum ad talia observanda
obligantur, qui tamen possent venialiter, vel mortaliter peccare ex negligentia, vel libidine, vel contemptu. »
Ergo ex sancto Thoma etiam, in iis statutis quae ohligant ad solam poenam, incurri potest venialis culpa
« ex negligentia vel libidine, » imo et mortalis « ex contemptu. » Uno verbo, ejusmodi erratorum
qualitas pendet ex affectione animi, cujus negligentia vel prava dispositio nulla constitutione excusari
potest, maxime ubi non fertur in unam quamdam observantiam, sed in totum corpus observantiae
regularis.
9.
Ad hanc doctrinam illustrandam necessaria est responsio ad tertium, in qua contemptum ita explicat,
« quod tunc committit aliquis vel transgreditur ex contemptu, quando voluntas ejus renuit subjici ordinationi
legis vel regulae » (quae ipsissima est Bernardi doctrina), et ex hoc procedit ad faciendum contra legem vel
regulam. Quando autem e converso propter aliquam particularem causam, puta concupiscentiam vel iram,
inducitur ad aliquid faciendum contra statuta legis vel regulae, non peccat ex contemptu, sed ex aliqua alia
causa, etiamsi frequenter ex eadem causa, vel alia, simile peccatum iteret. Sicut etiam Augustinus dicit in
libro de Natura et Gratia, quod non omnia peccata committuntur ex contemptu superbiae. Frequentia tamen
peccati dispositive inducit ad contemptum. 499
10.
Itaque secundum mentem beati Thomae, ex habitu seu consuetudine ejusmodi culparum fit progressus
in contemptum: quia in re omnino consentire videtur cum Bernardo, qui ait n. 26, ejusmodi lapsus
« per contemptum verti in usum et consuetudinem; quasi contemptus gradus sit ad consuetudinem, non consuetudo
ad contemptum. « Et tunc, » inquit, non peccati species, » nempe levior graviorne sit, « sed peccantis
intentio pensatur. » Eamdem sententiam fusius explicat in libro de Humilitate, capitibus 20 et 21. Verum
alter cum altero recte conciliari potest, si dixerimus, Bernardum esse intelligendum de consuetudine obfirmata,
a qua quis recedere nolit, neque se revocando ad mandatum, neque poenam culpae subire volendo, quo
nonnisi contemptu perveniri potest: Thomam vero explicandum de consuetudine, quae oritur ex fragilitate et
commotione passionis, quam quis ex animo abjicere vellet, sed per infirmitatem non valet; quae nihilominus
consuetudo ad contemptum (nisi generose tandem ei resistatur) sensim pertrahit. Verum longius progredior:
sed tamen (ut quidem existimo) non otiose, nec intempestive. Finio cum effato Joannis Saresberiensis in epistola
ducentesima octogesima secunda: « Minima servata vitam acquirunt, et plerumque martyrii gloriam
promerentur: neglecta vero ex crimine inobedientiae et contemptus aeternam ingerunt mortem. » Caeterum
sequentis opusculi editio Rotomagi primum facta est ante annum quingentesimum absque temporis nota,
adjunctis libris de Consideratione, et Apologia ad Guillelmum, uti alias monuimus.
500 EPISTOLA AD ABBATEM COLUMBENSEM. DE OPERE SEQUENTI.

Domno Abbati Columbensi, frater BERNARDUS abbas
dictus de Clara-Valle, valere in Domino semper.
Rescriptum meum ad epistolas Carnotensium quorumdam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.