PL 182, col. 895
Apologia ad Guillelmum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Bernardus scribit rogatus a Guillelmo Cluniacensi homine; scribit, inquam, eo tempore, quo solutior erat
Cluniacensium religio: sed ita libellum componit, ut primum, et quidem durius, arguat suos, id est Cistercienses,
qui severioris vitae specie Cluniacensium institutis detrahebant, sicque sanctiores religionis leges violabant.
Ut ergo alteros alteris conciliaret sanctissimus Doctor, quid in utrisque reprehendendum sibi videbatur
in hoc libro sincere exponit; ratus, « se non adversus Ordinem, sed pro Ordine disputare, si non Ordinem
in hominibus, sed hominum vitia reprehenderet, » ex n. 15. 525
4.
Neque dubitandum est ea vera esse quae in Cluniacensibus notavit Bernardus, quem de his accurate
edoctum fuisse, atque adeo ab omni falsi criminis suspicione immunem esse nemo non concedere debet. Verum
dictorum ejus veritatem probant Statuta Petri Venerabilis abbatis Cluniacensis, qui coacto apud Cluniacum
capitulo generali, pleraque ejusmodi vitia emendare conatus est, ut manifeste probant ejus Statuta, quae suis
locis in notulas referemus. De hoc capitulo agit ad annum 1132 Ordericus Vitalis, qui et ipse praesens interfuit:
ita enim habet in libro decimo tertio, pag. 896: « Petrus Cluniacensis abbas veredarios et epistolas per
omnes Cellas suas tune direxit, et omnes Cellarum Priores de Anglia et Italia, regnisque aliis accersiit, jubens
ut dominico Quadragesimae tertio Cluniaci adessent, ut praecepta monasticae conversationis austeriora, quam
hactenus tenuerant, audirent. Illi nimirum archimandritae suis jussis obsecundaverunt, ac ad statutum terminum
ducenti Priores Cluniacum convenerunt. In illa die mille ducenti et duodecim fratres ibi adfuerunt . . .
Ille vero » Petrus « auxit jejunia, abstulit colloquia, et infirmi corporis quaedam subsidia, quae illis moderata
patrum hactenus permiserat reverendorum clementia. Fratres autem assueti magistro semper obedire, contra
religiosum morem nolentes ei resistere, aspera quidem imperia susceperunt: rationabiliter tamen ostenderunt,
quod venerabilis Hugo, et illius antecessores Maiolus et Odilo, arctam vitae viam tenuerunt . . . . . Austerus autem
praeceptor . . . . . Cistercienses, aliosque novorum sectatores aemulatus, rudibus ausis institit, et ab incoeptis
desistere ad praesens erubuit. Postmodum tamen emollitus, subditorum arbitrio consensit, » etc. Confer
ejusdem Petri Venerabilis libri primi epistolam vigesimam octavam, et aliam quae inter Bernardinas relata
est, ordine ducentesima vigesima nona.
5.
Ex his apparet, ea, quae in Cluniacensibus carpit Bernardus, vera esse: sed inter vitia non ab omnibus
fuisse habita, imo quasi necessarium temperamentum infirmitatis humanae. Et quidem de quibusdam id videri
possit, puta de ornatu ecclesiarum, aliarumque ejusmodi rerum, quae plausibiles rationes prae se ferunt: at
pleraque inter monachos tantisper moderatos tolerabilia non esse vel ipsa lectio persuadet. Sed quid, inquis, de
templorum magnificentia et cultu? annon Cistercienses, imo et Bernardus ipse amplissima et ornatissima
condiderunt? Haec cum audio, in mentem venit primi illius Oratorii, a Bernardo apud Claram-Vallem exstructi.
Bone Deus! quam exilis, quam vilis in speciem, sed quam sua vili ipsa specie venerandi! Aliud quidem inchoavit
amplissimum, quod continendis monachis septingentis, aliisque personis sufficeret: sed omnis ornatus, praeter
ipsam fabricae majestatem, expers. Et Cistercienses primitus « sculpturas vel picturas » in ecclesiis suis seu
officinis monasterii penitus interdixerunt: « quia dum talibus intenditur, utilitas bonae meditationis, vel
disciplina religiosae gravitatis saepe negligitur. Cruces tamen pictas, » sed quae « ligneae » essent, habebant.
denique « superfluitates et curiositates notabiles in sculpturis, aedificiis, pavimentis, et aliis similibus, quae
deformant antiquam Ordinis honestatem, et paupertati non congruunt, » rejecerunt etiam in capitulo anni
1213, ex Instit. Cisterc. parte prima, cap. 20.
6.
Sed ut haec missa faciamus, magna certe ex sequenti libello consecuta est utilitas: cum non solum Cluniacenses,
sed etiam alia, quae ab eorum societate disparata erant monasteria, ejus lectione ad meliorem
frugem sese receperint, in primis Dionysianum Sugerio auctore; et tandem Cisterciensium exemplo convocari
coeperint capitula generalia Nigrorum monachorum praeter Cluniacense, in quibus de emendandis monachorum
vitiis actum est. Id enim Innocentio II pontifice fieri coeptum, et ab ipso approbatum fuisse constat ex litteris
capituli generalis abbatum provinciae Remensis ad Adrianum III contra abbatem Latiniacensem, superius
relatis, col. 813. 526
7.
Sed haec satis ad illustrandam Apologiam sequentem, quam in duas partes distinguere possumus:
in quarum prima corripiuntur Cistercienses, quod Cluniacensium institutis detraherent; in secunda Cluniacensium
superfluitates arguuntur. Ideo duas epistolas vocat codex Majoris-Monasterii, in quo ita inscriptio
legitur: « Incipit Apologeticum domni Bernardi abbatis contra Cisterciensium detractiones, ad Guillelmum
abbatem, dividitque tractatum in duas epistolas. » Praemittitur epistola octogesima quarta instar praefatiunculae,
quo nomine eam Bernardus designat in epistola octogesima quinta et in epistola octogesima octava. Hoc
opusculum Rotomagi primum una cum tractatu de Praecepto et Dispensatione, atque libris de Consideratione,
absque designatione anni vulgatum est sub hoc titulo; « Incipit libellus Bernardi abbatis de Concordantia
statuum religiosorum, qui pro tempore suo erant. » Sub eodem titulo idem liber aliquando laudatur a Willelmo
monacho in libro Florum ex sancto Bernardo.
PRAEFATIUNCULA
Quod me hujusmodi operam dare jubes, per quod
tollendum sit scandalum de regno Dei, libenter