PL 182, col. 86

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ab ubertate domus Dei. Cur, inquis? Quia domus
deliciarum est. Quomodo ignis et aqua simul esse
non possunt, sic spirituales et carnales deliciae in
eodem se non patiuntur. Ubi crapulam ructantis
inter pocula senserit Christus, vina sua, dulciora
super mel et favum, menti propinare non dignatur.
Ubi curiosa ciborum diversitas, ubi divitis supellectilis
discolor varietas oculos pariter pascit et
ventrem, coelestis panis jejunam deserit mentem.
Eia laetare, juvenis, in adolescentia tua, ut decedente
pariter cum aetate temporali laetitia, succedat
quae te absorbeat aeterna tristitia. Sed absit hoc ab
adolescentulo nostro, avertat hoc Deus a puero suo.
Quin potius disperdat Dominus universa labia dolosa
eorum qui tibi tale concilium donant, qui dicunt

tibi quotidie, Euge, euge; et quaerunt animam
tuam. Hi sunt cum quibus habitas, quorum prava
colloquia [ al. concilia] adolescentis bonos mores corrumpunt.
11.
Sed quamdiu jam non exis de medio eorum?
Quid facis in urbe, qui claustrum elegeras? quid
tibi cum saeculo, qui saeculum spreveras? Funes
ceciderunt tibi in praeclaris, et tu opibus inhias
terrenis? Si vis habere simul et haec et illa, breviter
tibi respondebitur: Memento, fili, quia recepisti
bona in vita tua [(Luc. XVI, 25)]
. Recepisti dixit; non,
Rapuisti: ne etiam de hoc tibi frustra blandiaris,
quod tuis contentus, aliena non rapias. Verumtamen
quae sunt illa tua? Beneficia Ecclesiae? Recte.
Quia surgis ad vigilias, vadis ad missas, horis chorum

nocturnis diurnisque frequentas; bene facis.
Sic Ecclesiae praebendam gratis non accipis. Dignum
est ut qui altario deservit, de altario vivat. Conceditur
ergo tibi, ut si bene deservis, de altario vivas; non
autem ut de altario luxurieris, ut de altario superbias,
ut inde compares tibi frena aurea, sellas
depictas, calcaria deargentata, varia griseaque
pellicea a collo et manibus ornatu purpureo diversificata.
Denique quidquid praeter necessarium victum
ac simplicem vestitum de altario retines,
tuum non est; rapina est, sacrilegium est. Orabat
quidem sapiens tantum victui suo tribui necessaria
non superflua [(Prov. XXX, 8)] . 13 Habentes,
ait Apostolus, victum et vestitum [(I Tim. IV,
8)]
; non, Victum et ornatum. Et quidam alius

sanctus: Si dederit, inquit, mihi Dominus panem ad
manducandum, et vestimentum quo operiar [(Gen.
XXVIII, 20)]
. Nota, quo operiar. Sic ergo et nos
contenti simus vestimentis quibus operiamur, non
quibus lasciviamus, non quibus superbiamus,
non quibus mulierculis vel simulari, vel placere
studeamus. Sed hoc faciunt, inquis, cum quibus
habito; si non facio quod caeteri, de singularitate
notabor. Propterea, inquam, exi de medio eorum.
ne aut in urbe notabiliter vivas, aut exemplo pereas
aliorum.
12.
Quid agis in urbe, delicate miles? Commilitones
tui quos fugiens deseruisti, pugnant et vincunt;
pulsant et intrant; coelum rapiunt et regnant -

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.