PL 182, col. 85

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

mihi calumnieris, et dicas: Imo quid mihi et
ipsi? quid ad illum de peccato meo? Nunquid
ego sum monachus? Et ad hoc, fateor, quod respondeam
non habeo; nisi quod confisus sum tum
de tua, quam in te credidi, ingenita mansuetudine,
tum de Dei charitate, qua et in principio epistolae
excusasse me memini. Ejus zelo tantum tui erroris
misertus, tantum tuae miseriae compassus sum,
quatenus supra modum et morem meum de te non
meo me intromiserim. Gravis lapsus tuus ac miserabilis
casus provocavit me ut hoc praesumpserim.
Quem enim coaetaneorum tuorum me vidisti arguere?
cui vel brevissimas aliquando litteras direxisse?
Non tamen quod omnes caeteros sanctos
putaverim, aut nihil in eis reprehensione dignum

invenerim.
9.
Cur ergo, inquis, singulariter me reprehendis,
cum et in aliis videas quod justius forsitan reprehendere
possis? Ad quod ego: Propter singularitem
erroris tui, propter immanitatem peccati
tui. Nam etsi 12 plerique alii perdite vivunt,
etsi inordinati et indisciplinati sunt; nondum tamen
ordinem aut disciplinam professi sunt. Sunt quidem
peccatores, sed non praevaricatores. Tu vero quantumlibet
modeste et honeste vivas; si caste, si
sobrie, si omnino religiose te habeas: Deo tamen
minus accepta est tua religio, quam deturpat voti
praevaricatio. Idcirco, charissime, ne te tuis coaetaneis
compares, a quibus professio te separat; nec
respectu saecularium de tua tibi forte paulo graviori

continentia blandiaris, cum tibi Dominus dicat: Utinam te calidum aut frigidum invenissem.
Hic
ostenditur aperte, quia minus Deo tepidus places,
quam si vel quales illi sunt, frigidus esses. Illos
utique Deus patienter exspectat de frigore quandoque
ad calorem proficere, te vero indignans advertit
de calore jam in teporem defecisse. Et quia
tepidum te inveni, incipiam, inquit, te evomere ex
ore meo [(Apoc. III, 15, 16)]
. Et merito, quia tu ad
tuum vomitum redisti, quia tu ejus gratiam evomuisti.
10.
Heu! quomodo Christum tam cito fastidis de
quo scriptum est: Mel et lac sub lingua ejus? [(Cant.
IV, 11.)]
Miror, quod ad gustum cibi dulcissimi
nausearis; si tamen gustasti quam dulcis est Dominus.

Aut certe nondum gustasti, et nescis quid sapit
Christus; ideoque non appetis inexpertum: aut si
gustasti, et dulce non sapuit, sanum non habes palatum.
Ipse quippe Dei est sapientia, quae ait: Qui
comedit me, adhuc esuriet; et qui bibit me, adhuc
sitiet [(Eccli. XXIV, 29)]
. Sed quomodo potest esurire
vel sitire Christum, plenus quotidie siliquis porcorum?
Non potes bibere simul calicem Christi, et
calicem daemoniorum [(I Cor. X, 20)] . Calix daemoniorum
superbia est, calix daemoniorum detractio et
invidia est, calix daemoniorum crapula et ebrietas
est; quae cum impleverint vel mentem vel ventrem
tuum, Christus in te non invenit locum. Non mireris
quod dico. In domo avunculi tui non potes inebriari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.