PL 182, col. 91

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sine dubio morsibus malignantium, qui devorant
plebem Christi sicut escam panis. Heu! quid
facient novellae plantationes Christi, quae per manus
tuas consitae fuerant diversis in locis, et locis horroris,
et vastae solitudinis? Quis circumfodiet? quis
impinguabit fimo? quis sepem circumdabit? quis succrescentes
sollicitus erit rescindere surculos? Aut
flante profecto tentationum vento, tenerrimae adhuc,
heu facile eradicabuntur: aut inter fruteta certe
simul exorientia, cum non erit qui purget, suffocatae
nullum afferent fructum.
3.
Quae cum ita sint, judica tu quale hoc tuum
bonum erit, aut si vel esse poterit bonum cum tantis
malis. Quantumlibet dignos facturum te fructus
poenitentiae confidas, nonne hujuscemodi spinis necesse

erit suffocari? Nonne denique si recte offers,
et non recte dividis, peccas? [(Gen. IV, 7, sec. LXX.)]
Quid enim? Rectene forte dividere esse dices, soli
animae tuae consulere; et filios tuos quos orphanos
relinquis, consilio paterno destituere? O miseros et
miserabiles, et eo miserabiliores, quo vivo se conspiciunt
orbari patre! Quanquam dubitare te quoque
oportuerit, an vel tibi recte consulas, in eo videlicet,
quod absque consilio fratrum et coabbatum tuorum,
absque patris et magistri tui licentia, rem tam novam
praesumis. Illud etiam multos permaxime movet,
quod pueros imbecilles et delicatos juvenes
tecum ducis. Alioquin si boni et robusti sunt, desolatae
domui fuerant necessarii: si delicati (ut dixi)
et imbecilles, durae ac laboriosae peregrinationi non

erunt idonei. Sed et regendis animabus eorum nequaquam
te ultra credimus velle praeesse: quippe
cujus cognovimus esse propositum, pastoralem abjicere
sarcinam duntaxat tuorum, et soli deinceps
vivere tibi. Valde enim incongruum esset, ut alibi
praesumptuose non vocatus resumeres, quod alibi
prohibitus inconsulte relinquis. Sed jam ne omnia
scienti multa superfluo ingeram: in fine et in fide
tibi polliceor, si opportunitatem loquendi tecum mihi
dederis, daturum 16 me operam, quatenus idipsum
quod inordinate et periculose aggressus es, licite et
ob hoc secure peragas. Vale.
EPISTOLA V. AD ADAM MONACHUM. Dehortatur, ne Arnoldo abbati Morimundi adhaereat, nec se peregrinationis, aut potius vagationis ejus socium praebeat.

1.
Tua mihi satis comperta humilitas, et instantis
periculi necessitas praebet mihi fiduciam conveniendi
te acrius, et arguendi liberius. O insensate!
quis te fascinavit tam cito recedere ab illo saluberrimo
consilio, in quo dudum tibi pariter et mihi,
Deo solo teste, conventum est? Cogita, insipiens,
vias tuas, et converte pedes tuos in testimonia Domini.
Non recordaris, quod primo in Majori-Monasterio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.