PL 182, col. 92

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

tuae conversionis initia dedicasti; secundo
apud Fusniacum, nostrae te qualicumque providentiae
commendasti; tertio in Morimundo stabilitatem
tuam firmasti; quarto mecum rursus inito
consilio, suggestae tibi ab abbate Arnoldo peregrinationi,
imo vagationi, ingenue abrenuntiasti; ipsius
quoque tibi consortium, si non ipse licite posset
abire, illicitum judicasti? Quid enim? Licitene, dices,
illum recedere, qui et sibi commissis lacrymabile
scandalum reliquit, nec commissoris licentiam exspectavit?
2.
Sed quorsum, inquies, tendunt haec, quae sic
retractare voluisti? Ut te manifestae levitatis arguam,
ut Est et Non esse apud te evidenter ostendam:
sicque errorem tuum jam tandem agnoscens

et erubescens, vel sero discas ab apostolo, non
omni spiritui credere [(Joan. IV, 1)] ; discas a Salomone
multos quidem amicos, unum autem habere
consiliarium de mille [(Eccli. VI, 6)] ; discas Praecursoris
Domini exemplo, non solum mollibus non vestiri,
sed nec in modum vento agitatae arundinis [(Matth. XI, 9, 8)]
circumferri omni vento doctrinae;
discas ex Evangelio domum tuam supra petram
fundare [(Matth. VII, 24)] ; discas et cum discipulis
serpentis non oblivisci prudentiam cum simplicitate
columbae [(Matth. X, 16)] : et tam ex his, quam ex
aliis atque aliis Scripturarum testimoniis hanc colligas
summam, quantum tibi videlicet usque modo
milleformis ille seductor illusit, qui cum in te boni
initium non valuit praepedire, invidit perseverantiae:

hoc nimirum suae posse sufficere malitiae judicans, si
hanc posset auferre tibi, quam solam virtutum noverat
coronari. Obsecro te per viscera misericordiae
Christi, ut nullatenus abeas, aut vel non priusquam
ad nos loco quidem opportuno venias loqui, si quod
forte tantis malis, quae jam nobis ex vestra discessione,
aut venisse sentimus, aut ventura metuimus,
queat remedium inveniri. Vale.
EPISTOLA VI. AD BRUNONEM COLONIENSEM. Monachos quosdam abbatis Morimundi vagabundos opera Brunonis reduci cupit ad monasterium.
Domino BRUNONI viro illustri, et dilecto suo,
frater BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, salutem,

et si quid potest peccatoris oratio.
1.
Ex quo dudum Remis nostri invicem utrique
gratam cepimus notitiam, non puto vos nostrae penitus
fuisse parvitatis oblitum. Et ob hoc non timide
tanquam ad extraneum, sed fidentissime scribo ad
vos quaecumque volo, ut ad notum et familiarem
nostrum. Arnoldus abbas Morimundensis, in grave
totius nostri Ordinis scandalum, suum nuper monasterium
satis inordinate deseruit: quippe qui nec
coabbatum suorum in tam scrupuloso facto exspectavit
consilium; nec ipsius, cui praecipuam debebat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.