PL 182, col. 948

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

12.
Cum igitur videas Christum in una quidem
persona duas habere naturas, unam qua semper fuit,
alteram qua esse coepit; et secundum sempiternum
suum quidem esse, semper omnia nosse; secundum
temporalem vero, multa temporaliter expertum
fuisse: cur fateri dubitas, ut esse in tempore coepit
ex carne, sic carnis quoque miserias scire coepisse,
illo duntaxat modo cognitionis, quem docet defectio
carnis? Quod utique genus scientiae protoplasti sapientius
feliciusque nescirent, quando id attingere
nisi stulte misereque non poterant. Sed plasmator
eorum Deus requirens quod perierat, opus suum
miseratus prosecutus est, descendens et ipse misericorditer,
quo illi ceciderant miserabiliter. Voluit
experiri in se, quod illi faciendo contra se merito

paterentur, non simili quidem curiositate, sed mirabili
charitate: non ut miser cum miseris remaneret,
sed ut misericors factus miseros liberaret. Factus,
inquam, misericors, non illa misericordia, quam
felix manens habuit ab aeterno, sed quam mediante
miseria reperit in habitu nostro. Porro pietatis opus,
quod per illam coepit, in ista perfecit: non quod sola
illa non posset perficere; sed quia nobis non potuit
absque ista sufficere. Utraque siquidem necessaria;
sed nobis haec magis congrua fuit. O ineffabilis pietatis
excogitatio! Quando nos illam miram misericordiam
cogitaremus, quam praecedens miseria non
informat? Quando illam adverteremus incognitam
nobis compassionem, quae non passione praeventa,

cum impassibilitate perdurat? Attamen si illa, quae
miseriam nescit misericordia non praecessisset, ad
hanc, cujus miseria mater est, non accessisset. Si
non accessisset, non attraxisset: si non attraxisset,
non extraxisset. Unde autem extraxit, nisi de lacu
miseriae, et de luto faecis? [(Psal. XXXIX, 3.)] Nec illam
tamen misericordiam deseruit, sed hanc inseruit:
non mutavit, sed multiplicavit, sicut scriptum est: Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum
multiplicasti misericordiam tuam, Deus
[(Psal. XXXV,
7, 8)]
.
CAPUT IV. Primus veritatis gradus est, primum seipsum attendere, seu propriam miseriam agnoscere.
13.
Sed jam ad propositum redeamus. Si ergo se

miserum fecit, qui miser non erat, ut experiretur
quod et ante sciebat: quanto magis tu, non dico ut
te facias quod non es, sed ut attendas quod es, quia
vere miser es, et sic discas misereri, qui hoc aliter
scire non potes! ne forte, si proximi malum consideres,
et tuum non attendas, movearis non ad
miserationem, sed ad indignationem; non ad adjuvandum,
sed ad judicandum: denique non ad instruendum
in spiritu lenitatis, sed ad destruendum
in spiritu furoris. Vos, qui spirituales estis, ait Apostolus, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.
Apostoli
consilium sive etiam praeceptum est, ut mansueto,
id est eo spiritu fratri aegrotanti subvenias,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.