PL 182, col. 949
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
quo tibi vis subveniri cum aegrotas. Et ut scias qualiter
erga delinquentem mansuescere possis, Considerans,
inquit, teipsum, ne et tu tenteris [(Galat.
VI, 1)]
.
14.
Considerare libet, quam bene discipulus Veritatis
ordinem sequatur Magistri. In beatitudinibus,
quas 565 supra memoravi [(num. 6)] , sicut prius
misericordes quam mundicordes, sic prius mites
quam misericordes pronuntiati sunt [(Matth. V, 4, 7,
8)] . Et Apostolus cum spirituales hortaretur ad instruendum
carnales, adjunxit, in spiritu lenitatis.
Instructio quippe fratrum pertinet ad misericordes;
spiritus lenitatis, ad mites. Ac si diceret: Inter misericordes
deputari non potest, qui in semetipso
mitis non est. Ecce Apostolus aperte ostendit, quod
superius me ostensurum promisi [(num. 6)] , prius
videlicet veritatem inquirendam esse in nobis, quam
in proximis; considerans, inquiens, teipsum, id est,
quam facilis ad tentandum, quam pronus ad peccandum:
quatenus ex tui consideratione mitescas, sicque
ad succurrendum aliis in spiritu lenitatis accedas.
Alioquin si monentem non audis discipulum,
arguentem time Magistrum: Hypocrita, ejice primum
trabem de oculo tuo; et sic videbis festucam ejicere
de oculo fratris tui [(Matth. VII, 5)]
. Trabes in oculo
grandis et grossa, superbia in mente est: quae quadam
corpulentia sui vana, non sana; tumida, non
solida, oculum mentis obscurat, veritatem obumbrat:
ita ut, si tuam occupaverit mentem, jam tu te
videre, jam te talem, qualis es, vel qualis esse potes,
non possis sentire: sed qualem te amas, talem te
vel putes esse, vel speres fore. Quid enim aliud
est superbia, quam [(ut quidam sanctus definit [S.
AUGUSTINUS, de Genesi ad litteram, lib. XI, nn.
24, 25, et alibi] )] , amor propriae excellentiae? Unde et
nos possumus dicere per contrarium, humilitatem
propriae et excellentiae esse contemptum. Amor
vero, sicut nec odium, veritatis judicium nescit. Vis
judicium Veritatis audire! Sicut audio, sic judico [(Joan. V, 30)]
.
Non sicut odi, non sicut amo, non
sicut timeo. Est judicium odii, ut illud: Nos legem habemus,
et secundum legem nostram debet mori [(Joan.
XIX, 7)]
. Est et timoris, ut illud: Si dimittimus eum
sic, venient Romani et tollent nostrum locum et genem
[(Joan. XI, 48)] .
Judicium vero amoris, ut David
de filio parricida: Parcite, inquit, puero Absalon [(II Reg. XVIII, 5)]
.
Et legibus humanis statutum, et
in causis, tam ecclesiasticis, quam saecularibus servatum
scio, speciales amicos causantium non debere
admitti ad judicium: ne vel fallant, vel fallantur
amore suorum. Quod si culpam amici tuo judicio
amor illius aut minuit, aut prorsus abscondit:
quanto magis amor tui tuum contra te judicium
fallit!
15.
Qui ergo plene veritatem in se cognoscere
curat, necesse est ut semota trabe superbiae, quae
oculum arcet a luce, ascensiones in corde suo disponat,
per quas seipsum in seipso inquirat, et sic