PL 182, col. 95

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

dices esse vinculum abbatum ad subditos, quam
conjugum ad se ipsos, quorum quippe Deus copulam,
et non homo, inviolabili ligavit sacramento,
loquente Salvatore: Quod Deus conjunxit, homo non
separet [(Matth. XIX, 6)]
. Apostolo autem asserente,
solutam esse mulierem a lege viri mortuo illo [(Rom.
VII, 2)] ; tu te abbatis existimas defuncti lege teneri,
et hoc contra legem quae sanction est, legem videlicet
charitatis?
3.
Et haec dixi, non quod putem vos vel viventi in
hoc paruisse debere, aut vel dicendam esse obedientiam
sic paruisse. Alioquin generalis de hujusmodi illa sententia
est: Declinantes autem in obligationes adducet
Dominus cum operantibus iniquitatem [(Psal. CXXIV, 5)]
.
At ne forte quis abbatum etiam in malo obedientiam ab

hoc maledicto liberam esse contendat, audi alibi apertius: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater
non portabit iniquitatem filii
[(Ezech. XVIII, 20)]
. Ex
his ergo liquido apparet, mala imperantibus non
esse parendum, praesertim dum pravis obtemperans
imperiis, in quo homini videris obediens, Deo plane,
qui omne quod perperam agitur interdixit, inobedientem
te exhibes. Valde autem perversum est
profiteri te obedientem, in quo nosceris superiorem
propter inferiorem, id est divinam propter humanam,
solvere obedientiam. Quid enim? quod jubet
homo, prohibet Deus; et ego audiam hominem surdus
Deo? Non sic Apostoli. Clamant quippe dicentes: Melius est obedire Deo, quam hominibus
[(Act.
V, 29)]
. Hinc Dominus in Evangelio Pharisaeos increpans:
Quare ei vos,
inquit, transgredimini mandatum
Dei propter traditiones vestras? [(Matth. XV, 3.)]
Et per
Isaiam: Sine causa autem, ait, colunt me, mandata
et doctrinas hominum tenentes [(Isai. XXIX, 13)]
. Et
item ad Protoplastum: Pro eo quod obedisti voci
uxoris tuae plus quam meae, maledicta terra in opere
tuo [(Gen. III, 17)]
. Igitur facere malum, quolibet
etiam jubente, constat non esse obedientiam, sed
potius inobedientiam.
4.
Sane hoc advertendum, quod quaedam sunt
pura bona: quaedam pura mala, et in his nullam
deberi hominibus obedientiam: quoniam nec illa
omittenda sunt, etiam cum prohibentur; nec ista,
vel cum jubentur, committenda. Porro inter haec

sunt media quaedam, quae pro modo, loco, tempore
vel persona, et mala possunt esse, et bona: et in
his lex posita est 19 obedientiae, tanquam in ligno
scientiae boni et mali, quod erat in medio paradisi.
In his profecto fas non est nostrum sensum sententiae
praescribere magistrorum: in his omnino praelatorum
nec jussio, nec prohibitio contemnenda. Videamus
ne forte tale fuerit quod arguimus in vobis;
et ob hoc forsitan argui non debuerit. Quod evidentius
elucebit, si praemissae divisionis exempla
subjecero. Fides, spes, charitas, et caetera hujusmodi,
pura sunt bona: quae quia male non possunt
vel juberi vel teneri, bene non possunt vel prohiberi
vel non teneri. Pura mala sunt furtum, sacrilegium,
adulterium, et caetera talia, quae utique nec vel bene

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.