PL 182, col. 96

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

praecipi vel perfici possunt, nec male prohiberi vel
non fieri. Adversus hujusmodi non est lex. Nullius
quippe prohibitio valet obviare praeceptis: nullius
jussio praejudicare prohibitis. Sunt deinde media,
quae quidem per se nec bona esse noscuntur, nec
mala: possunt tamen indifferenter et bene pariter
et male vel prohiberi, vel juberi, sed male nullatenus
in his a subditis obediri. Ex his sunt, ut exempli
gratia ponam, jejunare, vigilare, legere, et quaeque
talia. Sciendum vero quia media quaedam in
purorum plerumque bonorum seu malorum transeunt
rationem. Nam conjugium cum et fieri liceat,
et non fieri, factum jam solvi non licet. Quod ergo
ante nuptias medium esse liquebat, in jam conjugatis
puri boni vim obtinet. Item propria possidere,

saeculari quidem homini medium est, quoniam et
non possidere licet: monacho vero quia possidere
non licet, purum malum est.
5.
Videsne jam, frater, vestrum factum cui potissimum
membro divisionis conveniat? Si puris aptandum
bonis, probabile est: si puris malis deputandum,
vituperabile est: sin vero collocandum inter
media: via quidem excusari forsitan potest propter
obedientiam, mora vero penitus non potest, quae
non fit per obedientiam. Nam mortuo jam abbati, si
quid ante jussit quod non debuit, nequaquam esse
parendum, superior patefecit disputatio. Et si res
per se jam satis elucescat, tamen propter quosdam
qui quaerunt occasionem, ubi ratio non suppeditat,
clarum faciam breviter, et ita clarum ut omnis dubietatis

umbra dispareat; quod nec purum, nec medium
bonum, sed plane purum fuerit malum sic
obedisse, sic vestrum monasterium reliquisse. Et
quidem taceo de mortuo, qui suum et solum jam
judicem habet Deum, et vere nunc suo domino aut
stat aut cadit: ne forte indignans, et merito indignans
dicat Deus: Tulerunt omnes a me judicium.
Tamen ad correctionem viventium, non quidem
quod gessit, sed quod jussit discutio; utrum videlicet
illa jussio vim habere debuerit, quatenus in
scandalum multorum ei fuerit obsequendum. Et praemittendum,
quod si qui simpliciter, nihilque suspicantes
mali, male licet proficiscentem secuti sunt,
putantes eum episcopi Lingonensis et abbatis Cisterciensis

(nam utrique debitor erat) licentia proficisci
(quod utique nonnullos de illo comitatu sic
credidisse incredibile non est); nostra haec illos non
tangit reprehensio, dummodo ubi compererint, sine
mora regrediantur.
6.
Igitur adversus illos tantum, imo pro illis sermo
est nobis, qui scientes et prudentes miserunt
manus in ignem, qui conscii praesumptionis secuti
sunt praesumptorem; non audientes Apostolum prohibentem
et denuntiantem, ut se ab omni fratre
ambulante inordinate subtraherent [(II Thess. III, 6)] ;
contemnentes et ipsius Domini vocem dicentis: Qui
non colligit mecum, dispergit [(Matth. XII, 30)]
. Vos,
fratres, vos, inquam, aperte et specialiter notat
illud apud Jeremiam, quod cum dolore quidem reminiscor,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.