PL 182, col. 958

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

est ingredientium domum, et egredientium. Per
unam denique scalam ascendentes Angeli, et descendentes
Jacob apparuerunt [(Gen. XXVIII, 12)] . Quo
spectant haec? Ut videlicet si ad veritatem redire
cupis, non necesse sit viam quaerere novam quam
non nosti, sed notam qua descendisti: quatenus
reciprocis gressibus tua ipse vestigia sequens, per
eosdem gradus humiliatus ascendas, per quos superbiendo 571
descenderas: ita ut qui duodecimus
superbiae fuit descendenti, primus humilitatis sit
ascendenti; undecimus, inveniatur secundus; decimus,
tertius; nonus, quartus; octavus, quintus;
septimus, sextus; sextus, septimus; quintus, octavus;
quartus, nonus; tertius, decimus; secundus,
undecimus; primus, duodecimus. Quibus superbiae

gradibus in te inventis, imo recognitis, jam non laboras
in quaerendo viam humilitatis.
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE.
CAPUT X. De primo superbiae gradu, qui est curiositas .
28.
Primus itaque superbiae gradus est curiositas.

ambo inculpabiliter. Tu quoque si locum,
tempus et causam considerans, tua vel fratris necessitate
oculos levas; non solum non culpo, sed et
plurimum laudo. Hoc enim excusat miseria, illud
commendat misericordia. Sin alias, non Prophetae,
non Domini, sed Dinae aut Evae, imo ipsius Satanae

imitatorem te dixerim. Dina namque dum ad pascendos
haedos egreditur, ipsa patri, et sua sibi virginitas
rapitur [(Gen. XXXIV, 1, 2)] . O Dina, quid necesse
est ut videas mulieres alienigenas? Qua necessitate?
qua utilitate? An sola curiositate? Etsi
tu otiose vides, sed non otiose videris. Tu curiose
spectas, sed curiosius spectaris. Quis crederet tunc
illam tuam curiosam otiositatem, vel otiosam curiositatem,
fore post sic non otiosam, sed tibi, tuis,
hostibusque tam perniciosam?
30.
Tu quoque, o Eva, in paradiso posita es, ut
cum viro tuo opereris et custodias illum: si injunctum
perfeceris, quandoque transitura ad melius,
ubi nec opus sit te in aliquo opere occupari, nec de

custodia sollicitari. Omne lignum paradisi tibi conceditur
ad vescendum, praeter illud, quod dicitur scientiae boni et mali
[(Gen. II, 15-17)]
. Si enim caetera
bona sunt, et sapiunt bonum, quid est opus edere
de ligno, quod sapit etiam malum? Non plus sapere,
quam oportet sapere [(Rom. XII, 3)]
. Sapere enim malum,
sapere non est, sed desipere. Serva ergo commissum,
exspecta promissum; cave prohibitum,
ne perdas concessum. Quid tuam mortem tam intente
intueris? Quid illo tam crebro vagantia lumina
jacis? Quid spectare libet, quod manducare
non licet? Oculos, inquis, tendo, non manum. 572
Non est interdictum ne videam, sed ne comedam.
An non licet oculos quo volo levare, quos Deus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.