PL 182, col. 959
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
in mea posuit potestate? Ad quod Apostolus: Omnia
mihi licent, sed non omnia expediunt [(I Cor. VI, 12)]
.
Etsi culpa non est, culpae tamen indicium est. Nisi
enim mens minus se curiose servaret, tua curiositas
tempus vacuum non haberet. Etsi culpa non est,
culpae tamen occasio est, et indicium commissae,
et causa est committendae. Te enim intenta ad aliud,
latenter interim in cor tuum serpens illabitur,
blande alloquitur. Blanditiis rationem, mendaciis
timorem compescit. Nequaquam, inquiens, morieris [(Gen. III, 4)]
. Auget curam, dum incitat gulam:
acuit curiositatem, dum suggerit cupiditatem. Offert
tandem prohibitum, et aufert concessum: porrigit
pomum, et subripit paradisum. Hauris virus peritura,
et perituros paritura. Perit salus, non destitit
partus. Nascimur, morimur: ideoque nascimur morituri,
quia prius morimur nascituri. Propterea
grave jugum super omnes filios tuos usque in hodiernum
diem.
31.
Sed et tu, signaculum similitudinis, non in
paradiso, sed in deliciis paradisi Dei positus es [(Ezech. XXVIII, 12, 13)] .
Quid amplius quaerere debes?
Plenus ergo sapientia, et perfectus decore, altiora
te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.
Sta in te, ne cadas a te, si ambulas in magnis et in
mirabilibus super te. Sed quid interim ex obliquo
intendis ad aquilonem? Jam te video, jam te perspicio
nescio quae supra te curiosius alta rimantem. Ponam,
inquit, sedem meam ad aquilonem [(Isa. XIV,
13)]
. Caeteris astantibus coelicolis, dum tu solus sedere
affectas, fratrum concordiam, totius coelestis
patriae pacem, ipsius, quantum in te est, quietem
Trinitatis infestas. Quo te tua, miser, curiositas
ducit, ut praesumptione singulari non dubites civibus
scandalum, injuriam facere Regi? Millia millium
ministrant ei, et decies centena millia assistunt
ei [(Dan VII, 10)] , ubi nemo sedere perhibetur, nisi
solus is qui sedet super Cherubim, cui a caeteris
ministratur: et tu nescio quae prae caeteris perspiciendo
differentius, curiosius inquirendo, irreverentius
pervadendo, sedem tibi collocas in coelo, ut sis
similis Altissimo? Quo fine? qua fiducia? Metire,
insipiens, vires, pensa finem, excogita modum.
Sciente hoc Altissimo praesumis, an nesciente? volente,
an non volente? Sed quomodo malum quodcunque
machinaris, aut velle, aut ignorare potest,
cujus optima voluntas, cujus perfecta scientia est?
Numquid autem et scire, et nolle non dubitas, sed
non posse resistere putas? At vero nisi te conditum
esse dubitaveris, dubitare te non crediderim de
omnipotentia, sive de omnimoda scientia ac bonitate
Conditoris, qui te de nihilo potuit, talem scivit,
tantum condere voluit. Quomodo ergo Deum consentire
aestimas, quod fieri nolit, ac refellere possit?
An forte in te video compleri, imo a te initiari,
quod post te, et per te a tui similibus in terris frequentatum
solet vulgariter dici: Privatus dominus
temerarios nutrit [ al. add. satellites]? An oculos
tuus nequam est, quia ille bonus? De cujus bonitate