PL 182, col. 968
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
parcendum putet, quo magis omnes offenderet, si
uni parcere.
CAPUT XIX. De decimo gradu superbiae, qui est rebellio .
48.
Hic nisi eum miseratio superna respiciat,
(quod valde difficile talibus est) universorum judiciis
tacitus acquiescat; frontosus mox et impudens
factus, tanto deterius, quanto desperatius in decimum
gradum per rebellionem corruit: quippe prius
latenter arrogans fratres contempserat, jam patenter
inobediens etiam magistrum contemnit.
49.
Sciendum autem est, quod omnes gradus,
quos in duodecim partitus sum, in tres tantummodo
colligi possunt: ut in sex superioribus contemptus
fratrum, in quatuor sequentibus contemptus magistri,
in duobus, qui restant, consummetur contemptus
Dei. Notandum quoque, quod hi duo superbiae
gradus ultimi, qui et humilitatis ascendendo primi
inveniuntur; sicut extra congregationem ascendendi
sunt, ita in congregatione descendi non possunt.
Quod autem ante ascendi debeant, ex hoc
aperte datur intelligi, quod de tertio gradu in Regula
legitur: « Tertius, » inquit, « gradus est, ut quis
pro Dei amore omni obedientia se subdat majori. » [(Regul. 7, 31.)]
Si ergo in tertio gradu subjectio collocatur,
quae procul dubio fit, quando novitius primum
conventui sociatur; consequens est, quod duo
jam anteriores transcensi intelligantur. Denique ubi
fratrum concordiam, et magistri sententiam monachus
spernit, quid ultra in monasterio, nisi scandalum
facit?
579
CAPUT XX. De undecimo gradu superbiae, qui est libertas peccandi
50.
Post decimum itaque gradum, qui rebellio dictus
est, expulsus vel egressus de monasterio statim
excipitur ab undecimo. Et tunc ingreditur vias, quae
videntur hominibus bonae, quarum finis (nisi forte
Deus eas illi sepierit) demerget eum in profundum
inferni, id est in contemptum Dei. Impius siquidem
cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov.
XVIII, 3). Potest autem undecimus gradus appellari
libertas peccandi, per quam monachus, cum jam nec
magistrum videt quem timeat, nec fratres quos revereatur,
tanto securius, quanto liberius sua desideria
implere delectatur, a quibus in monasterio tam pudore,
quam timore prohibebatur. Sed etsi jam vel
fratres, vel abbatem non timet, nondum tamen Dei
penitus formidine caret. Hanc ratio, tenuiter adhuc
submurmurans, voluntati proponit, nec sine aliqua
dubitatione quaeque primum illicita perficit; sed,
sicut is qui vadum tentat, pedetentim, non cursim
vitiorum gurgitem intrat.
CAPUT XXI. De duodecimo gradu superbiae, qui est consuetudo peccandi
51.
At postquam terribili Dei judicio prima flagitia