PL 182, col. 988

De diligendo Deo (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Deum tuum [(Matth. XXII, 37)]
, etc. Sed quoniam natura
fragilior atque infirmior est, ipsi primum imperante
necessitate compellitur inservire. Et est amor
carnalis, quo ante omnia homo diligit se ipsum propter
se ipsum, sicut scriptum est: Prius quod animale,
deinde quod spirituale [(I Cor. XV, 46)]
. Nec
praecepto indicitur, sed naturae inseritur: quis nempe
carnem suam odio habuit? [(Ephes. V, 29.)] At vero
si coeperit amor idem, ut assolet, proclivior esse,
sive profusior, et necessitatis alveo minime contentus,
campos etiam voluptatis 594 exundans latius
visus fuerit occupare; statim superfluitas obviante
mandato cohibetur, cum dicitur: Diliges proximum
tuum sicut te ipsum [(Matth. XXII, 39)]
. Justissime
quidem, ut consors naturae non sit exsors et gratiae,

illius praesertim gratiae, quae naturae insita est. Quod
si gravatur homo fraternis, non dico necessitatibus
subvenire, sed voluptatibus deservire; castiget ipse
suas, si non vult esse transgressor. Quantum vult,
sibi indulgeat; dum aeque et proximo tantumdem
meminerit exhibendum. Frenum tibi temperantiae
imponitur, o homo, ex lege vitae et disciplinae, ne
post concupiscentias tuas eas, et pereas, ne de bonis
naturae hosti servias animae, hoc est libidini. Quam
justius atque honestius communicas illa consorti, id
est proximo, quam hosti? Et quidem si ex Sapientis
consilio a voluptatibus tuis averteris [(Eccli. XVIII,
30)] , et juxta doctrinam Apostoli victu vestituque
contentus [(I Tim. VI, 8)] , paulisper suspendere non
gravaris amorem tuum a carnalibus desideriis, quae

militant adversus animam [(I Petr. II, 11)] ; sane
quod subtrahis hosti animae tuae, consorti naturae
puto non gravaberis impertiri. Tunc amor tuus et
temperans erit, et justus, si quod propriis subtrahitur
voluptatibus, fratris necessitatibus non negetur.
Sic amor carnalis efficitur et socialis, cum in commune
protrahitur.
24.
Si autem dum communicas proximo, forte tibi
defuerint etiam necessaria, quid facies? Quid enim,
nisi ut cum omni fiducia postules ab eo qui dat omnibus
affluenter, et non improperat [(Jacobi I, 5)] ;
qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione? [(Psal. CXLIV, 16.)]
Dubium siquidem non
est, quod adsit libenter in necessariis, qui plerisque

et in superfluis non deest. Denique ait: Primum
quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia
adjicientur vobis [(Luc. XII, 31)]
. Sponte daturum se
pollicetur necessaria, superflua restringenti, et proximum
diligenti. Hoc quippe est primum quaerere
regnum Dei, et adversus peccati implorare tyrannidem,
pudicitiae potius ac sobrietatis subire jugum,
quam regnare peccatum in tuo mortali corpore patiaris.
Porro autem et hoc justitiae est, cum quo tibi
est natura communis, naturae quoque cum eo munus
non habere divisum.
25.
Ut tamen perfecta justitia sit diligere proximum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.