PL 182, col. 998

De diligendo Deo (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

et mercenariorum leges portabiles ac leves
reddit, quas utique non destruit, sed facit ut impleantur,
dicente Domino: Non veni legem solvere,
sed adimplere [(Matth. V, 17)]
. Illam temperat, istam
ornat, utramque levigat. Nunquam erit charitas sine
timore, sed casto: nunquam sine cupiditate, sed
ordinata. Implet ergo charitas legem servi, cum infundit
devotionem: implet et mercenarii, cum ordinat
cupiditatem. Porro timori permista devotio ipsum
non annullat, sed castificat. Poena tantum tollitur,
sine qua esse non potuit dum fuit servilis; et timor
manet in saeculum saeculi castus et filialis. Nam quod
legitur, Perfecta charitas foras mittit timorem [(I Joan.
IV, 18)]
; poena intelligenda est, quae servili, ut diximus,
nunquam deest timori, illo scilicet genere locutionis,

quo saepe causa ponitur pro effectu. Deinde
cupiditas tunc recte a superveniente charitate ordinatur,
cum mala quidem penitus respuuntur, bonis
vero meliora praeferuntur, nec bona nisi propter
meliora appetuntur. Quod cum plene per Dei gratiam
assecutum fuerit, diligetur corpus, et universa
corporis bona tantum propter animam, anima propter
Deum, Deus autem propter seipsum.
CAPUT XV. De quatuor gradibus amoris, et felici statu patriae coelestis.
39.
Verumtamen quia carnales sumus, et de carnis
concupiscentia nascimur, necesse est ut cupiditas
vel amor noster a carne incipiat; quae si recto
ordine dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratia

proficiens, spiritu tandem consummabitur: quia
non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde
quod 601 spirituale [(I Cor. XV, 46)] . Et prius necesse
est portemus imaginem terrestris, deinde coelestis.
In primis ergo diligit seipsum homo propter
se; caro quippe est, et nil sapere valet praeter se.
Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum
quasi sibi necessarium incipit per fidem inquirere,
et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum,
sed propter se, non propter ipsum. At vero cum
ipsum coeperit occasione propriae necessitatis colere
et frequentare, cogitando, legendo, orando, obediendo,
quadam hujuscemodi familiaritate paulatim
sensimque Deus innotescit, consequenter et dulcescit:

et sic gustato quam suavis est Dominus, transit
ad tertium gradum, ut diligat Deum, non jam
propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu
diu statur: et nescio si a quoquam hominum quartus
in hac vita perfecte apprehenditur, ut se scilicet
diligat homo tantum propter Deum. Asserant hoc si
qui experti sunt: mihi, fateor, impossibile videtur.
Erit autem procul dubio, cum introductus fuerit servus
bonus et fidelis in gaudium Domini sui [(Matth.
XXV, 21)] , et inebriatus ab ubertate domus Dei [(Psal.
XXXV, 9)] . Quasi enim miro quodam modo oblitus
sui, et a se penitus velut deficiens, totus perget in
Deum: et deinceps adhaerens ei, unus cum eo spiritus
erit [(I Cor. VI, 17)] . Arbitror hoc sensisse Prophetam
cum diceret: Introibo in potentias Domini;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.