PL 183, col. 1037

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

inferiorem usque angelorum ordinem descendere,
tanquam ad colles dignatus est. Sed nunquid vel in
illis remansit? Transiliit et colles. Non enim, inquit, angelos, sed semen Abrahae apprehendit
[(Hebr.
II, 16)]
, quod utique angelis inferius est, ut sermo
impleretur, quem dixit memoratus Propheta, loquens
ita ad Patrem de Filio: Minuisti eum paulo
minus ab angelis [(Psal. VIII, 6)]
. Quanquam hoc
sane ad commendationem naturae humanae dictum
possit intelligi, quod homo ad imaginem et similitudinem
Dei conditus, ac praedictus ratione ad
instar utique angeli, modicum tamen distet ab angelo
propter corpus de terra. Sed audi apostolum
Paulum aperte pronuntiantem de eo: Qui cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitrabatur esse se

aequalem Deo: quia semetipsum exinanivit, formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et
habitu inventus ut homo [(Philipp. II, 6, 7)]
; et rursum: Ubi venit,
inquit, plenitudo temporis, misit
Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub
lege, ut eos qui sub lege erant redimeret [(Galat. IV,
4, 5)]
. Qui ergo factus ex muliere, factus et sub lege
est, procul dubio non solum montes, id est majores
superioresque beatitudines, sed etiam minores angelos
descendendo transiliit, qui quidem in comparatione
superiorum, merito collium nomine designantur.
Caeterum qui minor est in regno coelorum,
major est quovis carnem portante super terram,
etiamsi sit ille magnus Joannes Baptista [(Luc. VII,
28)] . Nam etsi sane Deum hominem fateamur, etiam

in homine super omnem principatum et potestatem
longe incomparabiliter praeeminere; certum tamen
quia etsi praeit majestate, sed infirmitate succubuit.
Ita ergo saliit in montibus, et transiliit colles, cum
non solum superioribus, sed et inferioribus spiritibus
dignantissime se inferiorem exhibuit. Nec
modo illis supernis spiritibus, sed et ipsis qui domos
luteas inhabitant, subjectum se exhibuit, transiliens
et vincens humilitate etiam hominum humilitatem.
Erat denique subditus Mariae et Joseph, cum esset
duodennis, in Nazareth [(Luc. II, 51, 42)] : et apud
Jordanem Joannis se manibus jam juvenis inclinavit [(Matth. III, 13)] .
Sed et inclinata est dies,
nec adhuc omnino de his montibus descendere
libet.

9.
Caeterum si hac vice voluerimus cuncta horum,
prout delectat, explorare amoena, abdita perscrutari;
verendum ne aut sermo grata brevitate
cureat, aut larga excellensque materies debita diligentia
festinatione fraudetur. Pausemus proinde
hodie jam, si placet, in montibus istis; quoniam
bonum est nos hic esse, ubi a pastore Christo una
cum sanctis angelis in loco pascuae collocati, et
jucundius pascimur, et uberius. Et nos siquidem
oves pascuae ejus. Ruminemus ergo, tanquam
munda animalia boni pastoris, quae hodierno sermone
tota aviditate glutivimus; sermone altero

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.