PL 183, col. 1038

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

residua capituli ejusdem attentius percepturi, largiente
sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LIV. Qualiter iterum per montes significantur angeli et homines, et per colles daemones. Item de triplici timore, quo quisque timere debet, ne gratiam bene operandi a Deo acceptam perdat.
1.
Super eodem capitulo, quod hesterno sermone
[ alias, die] versatum est, dicturus sum et alium intellectum
quem hodierno servavi: vos probate, et
eligite potiora. Non est opus superiora repetere quae
excidisse non arbitror in tam brevi. Si quominus
tamen, scripta sunt ut dicta sunt, et excepta stylo,
sicut et sermones caeteri, ut facile recuperetur quod
forte exciderit. Quapropter accipite alia. Ecce venit

is, inquit, saliens in montibus, transiliens colles [(Cantic. II, 8)]
.
Sponsum loquitur: qui profecto tunc
in montibus saliit, cum missus a Patre ad evangelizandum
pauperibus, Angelorum fungi non est dedignatus
officio, factus magni consilii Angelus, qui
Dominus erat. Per se descendit ad terras, qui 1451
alios delegare solebat: per se notum fecit Dominus
salutare suum, per se in conspectu gentium revelavit
justitiam suam [(Psal. XCVII, 2)] . Cum itaque omnes,
juxta Pauli sententiam, administratorii spiritus sint, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt
salutis
[(Hebr. I, 14)]
; qui erat super illos, factus
est inter illos tanquam unus ex illis, dissimulans
injuriam, accumulans gratiam. Sed audi ipsum. Non veni,
inquit, ministrari, sed ministrare, et animam

meam dare pro multis [(Matth. XX, 28)]
. Quod
quidem caeterorum nemo fecisse inventus est, ut
omnes quotquot ministrasse visi sunt, ipse devotis
transierit fidelibusque obsequiis. Bonus minister, qui
carnem suam in cibum, sanguinem in potum, animam
ministravit in pretium. Bonus plane, qui spiritu
alacer, charitate fervens, pietate devotus, non
solum salit in montibus, sed et transilit colles, id est
superat et vincit alacritate ministrandi, utpote quem
unxit Deus Deus suus oleo laetitiae prae consortibus
suis [(Psal. XLIV, 8)] : in quo utique singulariter exsultavit
ut gigas ad currendam viam. Denique transiliit
Gabrielem, et praevenit ad Virginem,
eodem archangelo attestante, cum ait: Ave, gratia
plena, Dominus tecum [(Luc. I, 28)]
. Quid? Quem modo

reliquisti in coelo, nunc [ alias, hunc] in utero reperis.
Quonam modo? Volavit et praevolavit super
pennas ventorum. Victus es, o archangele: transiliit
te qui praemisit te.
2.
Aut certe saliebat in montibus, cum in angelis
olim patribus apparebat: quod utique proprietati
litterae magis convenire videtur. Non enim ait, saliens
in montes; sed, in montibus, ut ipse in eis
videatur salire, qui facit et dat ut saliant; quemadmodum
loquitur in prophetis, operatur in justis, cum
illis verba, et istis opera tribuit. Adde quod aliqui
eorum personam ejus gerebant, ita ut loqueretur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.