PL 183, col. 1093

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

amovere scandalum, ne sit similis illi inobediens?
Nam mandatum habet ex hoc in Evangelio, non
parcere oculo scandalizanti se, non manui, non
pedi; se eruere illum, abscindere ista, et projicere
a se. Si, inquit, Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut
ethnicus et publicanus [(Matth. XVIII, 6-9, 17)]
.
8.
Fecimusne aliquid? Puto quia fecimus. Cepimus
vulpem, quia fraudem percepimus. Manifesti
sunt qui latebant falsi Catholici, veri depraedatores
catholicae. Etenim dum mecum dulces capiebas cibos
(corpus dico et sanguinem Christi), dum in domo
Dei ambulavimus cum consensu, fuit suadendi locus,
imo opportunitas seducendi, juxta illud Sapientiae: Simulator ore decipit amicum suum
[(Prov. XI, 9)]
.
Nunc autem facile, secundum sapientiam Pauli,
post unam [alias,
primam] et secundam admonitionem
haereticum hominem devitabo, sciens quia subversus
est qui ejusmodi est [(Tit. III, 10, 11)]
; ac
proinde cautus providere, ne jam sit et subversor.
Itaque nonnihil est, juxta verbum Sapientis, in insidiis
suis captos esse iniquos [(Prov. XI, 6)] , illos
praesertim iniquos, qui insidiis pro armis uti cauti
sunt. Nam conflictus omnino ab his et defensio periit.
Vile nempe hoc genus est et rusticanum, ac
sine litteris, et prorsus imbelle. Denique vulpes
sunt, et pusillae; sed neque illa, in quibus male
sentire dicuntur, defensibilia sunt; nec tam subtilia,
quam suasibilia, idque duntaxat mulierculis rusticis
et idiotis, et quales utique omnes sunt, quotquot
adhuc de secta hac esse expertus sum. Nec enim in

cunctis assertionibus eorum, nam multae sunt, novum
quid aut inauditum audisse me recolo, sed
quod tritum est, et diu ventilatum inter antiquos
haereticos, a nostris autem contritum et eventilatum.
Dicendum tamen, et dicam, quaenam illae ineptiae
sint; partim quas sciscitantibus se Catholicis minus
caute respondentes ipsi confessi sunt partim 1494
quas divisi ab invicem litigantes de invicem prodiderunt,
partim quoque quas nonnulli eorum redeuntes
ad Ecclesiam detexerunt: non quod ad omnes
respondeam, nec enim necesse est, sed tantum ut
innotescant. At istud alterius erit opus sermonis, ad
laudem et gloriam nominis sponsi Ecclesiae Jesu
Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula. Amen.
SERMO LXVI. De erroribus haereticorum circa nuptias, baptismum parvulorum, purgatorium, orationes pro defunctis et invocationem sanctorum.

1.
Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur
vineas [(Cant. II, 15)]
. Ecce ego ad vulpes istas. Ipsae
sunt quae praetergrediuntur viam, et vindemiant vineam.
Non sunt contentae deserere viam, nisi et
desertare vineam possint, addentes praevaricationem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.