PL 183, col. 1094
Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Non sufficit haereticos esse, nisi et hypocritae
sint, ut sit supra modum peccans peccatum. Hi
sunt qui veniunt in vestimentis ovium ad nudandas
oves et spoliandos arietes. An non tibi utraque res
impleta videtur, ubi et fide plebes, et plebibus sacerdotes
depraedati inveniuntur? Quinam isti praedones?
Hi oves sunt habitu, astu vulpes, actu et
crudelitate lupi. Hi sunt qui boni videri, non esse;
mali non videri, sed esse volunt. Mali sunt, et boni
videri volunt, ne soli sint mali; mali videri timent,
ne parum sint mali. Etenim minus semper malitia
palam nocuit, nec unquam bonus, nisi boni simulatione
deceptus est. Ita ergo in malum bonorum boni
apparere student; mali nolunt, ut plus liceat malignari.
Neque enim est apud eos virtutes colere,
sed vitia colorare quodam quasi virtutum minio.
Denique superstitionis impietatem nomine religionis
intitulant. Innocentiam definiunt, tantum in aperto
non laedere, innocentiae proinde solum sibi vindicantes
colorem. In operimentum turpitudinis, continentiae
se insigniere voto. Porro turpitudinem in
solis existimant reputandam uxoribus: cum vel sola
sit ea, quae cum uxore est, causa, quae turpitudinem
excusat in coitu. Rusticani homines sunt et idiotae,
et prorsus contemptibiles: sed non est, dico vobis,
cum eis negligenter agendum. Multum enim proficiunt
ad impietatem, et sermo eorum ut cancer
serpit [(II Tim. II, 16, 17)] .
2.
Denique non neglexit Spiritus sanctus, qui de
his quondam tam manifeste vaticinatus est, dicente
Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit, quia in
novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes
spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum,
in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam
habentium suam conscientiam, prohibentium nubere,
abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione [(I Tim. IV, 13)]
. Istos prorsus,
istos dicebat. Hi nubere prohibent, hi a cibis abstinent
quos Deus creavit, de quibus postea videbimus.
Nunc autem videte, si non proprie daemonum et
non hominum ludificatio haec, secundum quod praedixerat
Spiritus. Quaere ab illis suae sectae auctorem;
neminem dabunt. Quae haeresis non ex hominibus
habuit proprium haeresiarcham? Manichaei Manem
habuere principem et praeceptorem, Sabelliani Sabellium,
Ariani Arium, Eunomiani Eunomium, Nestoriani
Nestorium. Ita omnes caeterae hujusmodi
pestes, singulae singulos magistros, homines habuisse
noscuntur, a quibus originem simul duxere
et nomen. Quo nomine istos titulove censebis?
Nullo; quoniam non est ab homine illorum
haeresis, neque per hominem illam acceperunt.
Absit tamen ut per revelationem Jesus Christi, sed
magis et absque dubio, uti Spiritus sanctus praedixit,
per immisionem 1495 et fraudem daemoniorum,