PL 183, col. 1097

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

a vino, quia in vino luxuria est [(Ephes. V,
18)] ; aut si infirmus sum, modico utar, juxta consilium
Pauli [(I Tim. V, 23)] . Abstinebo a carnibus,
ne dum nimis nutriunt carnem, simul et carnis
nutriant vitia. Panem ipsum cum mensura studebo
sumere, ne onerato ventre stare ad orandum taedeat,
et ne improperet etiam mihi propheta, quia
panem meum comederim in saturitate [(Ezech. XVI,
49)] . Sed ne simplici quidem aqua ingurgitare me
assuescam, ne distensio sane ventris usque ad titillationem
pertingat libidinis. Haereticus aliter. Nempe
horret lac, et quidquid ex eo conficitur: postremo omne
quod ex coitu concreatur. Recte et Christiane, si
non idcirco quia ex coitu, sed ne ad coitum provocent.
7.
Caeterum quid sibi vult, quod ita generaliter

omne quod ex coitu generatur, vitatur? Suspicionem
generat mihi observatio ista ciborum tam
signanter expressa. Verumtamen si de regula medicorum
hoc profers nobis, non reprehendimus curam
carnis, quam nemo unquam odio habuit, si tamen
non nimia fuerit. Si de disciplina abstinentium, id
est spiritualium medicorum schola; etiam virtutem
approbamus, qua carnem domas, frenas libidinem.
At si de insania Manichaei praescribis beneficentiae
Dei, ut quod ille creavit et donavit ad percipiendum
cum gratiarum actione, tu non modo ingratus,
sed et censor temerarius immundum decernas,
et tanquam a malo abstineas; non plane
abstinentiam collaudabo, sed exsecrabor blasphemiam:
te magis immundum dixerim, qui immundum

quid putas. Omnia munda mundis, ait ille rerum
optimus aestimator: et nihil 1497 immundum, nisi
ei qui immundum quid putat: Immundis autem, et
infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum
mens et conscientia [(Tit. I, 15)]
. Vae qui respuitis
cibos, quos Deus creavit, judicantes immundos et
indignos, quos trajiciatis in corpora vestra: cum
propterea vos corpus Christi, quod est Ecclesia, tanquam
pollutos et immundos exspuerit.
8.
Non ignoro, quod se et solos corpus Christi
esse glorientur: sed sibi hoc persuadeant qui illud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.