PL 183, col. 1096

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Ergo quod Deus conjunxit, homo non separet
[(Gen.
I, 27; Matth. XIX, 4, 6)]
. Hos, inquiunt, conjunxit
Deus, quia virgines ambo erant, et jam non licuit
separari: non erit autem ex Deo copulatio secus
praesumpta. Quis tibi dixit propterea a Deo conjunctos,
quia virgines erant? Nam Scriptura hoc non
loquitur. An non virgines erant, inquit? Erant; sed
non est id ipsum, copulatos virgines, et copulatos
quia virgines. Quanquam ne hoc quidem nominatim
dictum reperies, quod virgines essent, quamvis essent.
Sexuum sane expressa diversitas est, non virginitas,
cum dictum est: Masculum et feminam
creavit illos. Merito quidem. Non enim maritalis
copula corporum requirit integritatem, sed sexuum
aptitudinem. Bene proinde ipsam instituens Spiritus

sanctus, sexum expressit, 1496 et virginitatem
tacuit, nec dedit occasionem venandi verbum insidiosis
vulpeculis. Quod utique libenter fecissent;
quamvis id quoque frustra. Quid enim si dixisset:
Virgines creavit illos? Num propterea continuo obtinuisses,
solos virgines licere conjungi? Et tamen
quomodo exsultasses ex sola verbi occasione? quomodo
exsufflasses secundas et tertias nuptias? quomodo
insultasses catholicae, scorta lenonesque ad
invicem tanto libentius conjungenti, quanto proinde
eos de turpi ad honestum transire non dubitat?
Fortassis et reprehenderes Deum prophetae praecipientem
fornicariam ducere [(Ose. I, 2)] : nunc autem
et occasio deest, et libet gratis haereticum esse. Nam
testimonium quod usurpasti ad astruendum errorem

tuum, plus ad destruendum valere inventum est;
pro te facere nihil, contra te plurimum.
5.
Nunc autem audi, quod te ex toto aut confundit,
aut corrigit, et haeresim tuam prorsus conterit
et comminuit. Mulier quanto tempore vir ejus vivit,
alligata est viro; si autem dormierit vir ejus, soluta
est a lege viri; cui vult nubat, tantum in Domino [(I Cor. VII, 39)]
.
Paulus est qui concedit viduae, ut
cui vult nubat: et tu econtra praecipis: Nulla praeter
virginem nubat, et hoc nonnisi virgini, ut non
cui vult, nubat vel ipsa. Quid manum Dei abbrevias?
quid largam benedictionem nuptiarum restringis?
quid proprium vindicas virgini, quod indultum
est sexui? Non concederet hoc Paulus, nisi liceret.
At parum dico, concedit: vult quoque. Volo, inquit,
adolescentiores nubere
[(I Tim. V, 14)]
: nec dubium
quin viduas dicat. Quid manifestius? Ergo quod concedit,
quia licet; etiam vult, quia expedit. Quod
licet et expedit, haereticus prohibet? Nihil ex hac
prohibitione persuadebit, nisi quod haereticus est.
6.
Superest ut et de residuo apostolicae prophetiae
istos aliquantulum exagitemus. Abstinent namque
hi, ut praedixit ille, a cibis, quos creavit Deus
ad percipiendum cum gratiarum actione [(I Tim. IV,
3)] : hinc quoque haereticos se probantes, non sane
quia abstinent, sed quia haeretice abstinent. Nam et
ego interdum abstineo; sed abstinentia mea satisfactio
est pro peccatis, non superstitio pro impietate.
Num redarguimus Paulum, quod castigat corpus
suum, et in servitutem redigit? [(I Cor. IX, 27.)] Abstinebo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.