PL 183, col. 1101
Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
possent, quippe deprehensi, aqua eos non recipiente;
arrepto, ut dicitur, freno dentibus, tam misere quam
libere impietatem non confessi, sed professi sunt,
palam pietatem astruentes, et pro ea mortem subire
parati. Nec minus parati inferre qui astabant. Itaque
irruens in eos populus, novos haereticis suae ipsorum
perfidiae martyres dedit. Approbamus zelum, sed
factum non suademus; quia fides suadenda est, non
imponenda. Quanquam melius procul dubio gladio
coercentur, illius videlicet qui non sine causa gladium
portat, quam in suum errorem multos trajicere permittantur.
Dei enim minister ille est, vindex
in iram ei qui male agit [(Rom. XIII, 4)] .
13.
Mirantur aliqui, quod non modo patienter, sed
et laeti, ut videbatur, ducerentur ad mortem; sed
qui minus advertunt, quanta sit potestas diaboli,
non modo in corpora hominum, sed etiam in corda,
quae semel permissus possederit. Nonne plus est sibimet
hominem injicere manus quam id libenter ab
alio sustinere? Hoc autem in multis potuisse diabolum
frequenter experti sumus, qui se ipsos aut submerserunt,
aut suspenderunt. Denique Judas suspendit
se ipsum [(Matth. XXVII, 5)] , diabolo sine
dubio immittente. Ego tamen majus existimo, magisque
admiror, quod potuit immisisse in cor ejus
ut traderet Dominum [(Joan. XIII, 2)] , quam ut semetipsum
suspenderet. Nihil ergo simile habent constantia
martyrum, et pertinacia horum; quia mortis
contemptum in illis pietas, in istis cordis duritia
operatur. Et ideo Propheta martyris forsitan
voce dicebat: Coagulatum est sicut lac cor eorum,
ego vero legem tuam meditatus sum [(Psal. CXIII, 70)]
:
pro eo videlicet quod etsi poena eadem videretur,
longe diversa esset intentio; illo utique durante cor
contra Dominum, isto in lege Domini meditante.
14.
Quae cum ita sint, non est opus, ut dixi, frustra
multa adversus homines stultissimos atque
obstinatissimos dicere: sufficit innotuisse illos ut
vitentur. Quamobrem ut deprehendantur, cogendi
sunt vel abjicere feminas, vel exire de Ecclesia,
utpote scandalizantes Ecclesiam in convictu et contubernio
feminarum. Dolendum valde, quod non
solum laici principes, sed et quidam, ut dicitur, de
clero, necnon de ordine episcoporum qui magis eos