PL 183, col. 1102

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

persequi debuerant, propter quaestum sustineant,
accipientes ab eis munera. Et quomodo, inquiunt,
damnabimus nec convictos, nec confessos?
Frivola satis, non ratio, sed occasio. Hoc solo, etiamsi
aliud non esset, facile deprehendis, si, ut dixi, viros
et feminas, qui se continentes dicunt, ab invicem separes:
et feminas quidem cum aliis sui et sexus et
voti degere cogas; viros aeque cum ejusdem propositi
viris. Per hoc enim consultum erit utrorumque
voto simul et famae, cum continentiae suae et testes
habuerint et custodes. Quod si non sustinent, justissime
eliminabuntur de Ecclesia, quam scandalizant,
non solum notabili, sed etiam illicita cohabitatione.
Ergo ista sufficiant pro deprehendendis harum vulpium
dolis, ad dandam scientiam et cautelam dilectae

et gloriosae sponsae Domini nostri Jesu Christi,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen.
1500 SERMO LXVII. De mirabili affectu dilectionis sponsae, quem eructat propter amorem Christi sponsi.
1.
Dilectus meus mihi, et ego illi [(Cant. II, 16)]
.
Hactenus verba sponsi. Adsit ipse, ut digne ad gloriam
ipsius et nostram ipsorum salutem, sponsae ejus
possimus investigare sermones. Neque enim tales
sunt, qui a nobis considerari et discuti, prout dignum
fuerit, valeant, nisi ipse fuerit dux verbi. Sunt enim
quam suaves ad gratiam, tam fecundi ad sensus,
tam etiam profundi ad mysteria. Cui similabo eos?
Uni interim alicui epularum, quae triplici quadam

emineat gratia; deliciosa ad saporem, solida ad nutrimentum,
efficax ad medicinam. Sic, inquam, sic
singulus quisque sponsae sermo, et ex eo quod suaviter
sonat, affectum mulcet; et de sensuum ubertate
mentem impinguat et nutrit; et de altitudine
mysteriorum, dum intellectum quo plus exercet,
plus terret, miro modo tumorem sanat inflantis
scientiae. Etenim si unus quispiam ex his forte, qui
sibi scioli videntur, curiosius sese dederit scrutinio
horum, cum viderit ingenii sui succumbere vires, et
redigi in captivitatem omnem intellectum persenserit,
nonne humiliatus ad illam vocem compelletur,
ut dicat: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata
est, et non potero ad eam? [(Psal. CXXXVIII, 6.)]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.