PL 183, col. 1183

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

affectus quam sit in sponsis, non caeteris tantum affectibus,
sed etiam se ipso potentior.
4.
Adde quod iste sponsus non modo amans, sed
amor est. Nunquid honor? Contendat quis esse: ego
non legi. Legi autem quia Deus charitas est [(I Joan.
IV, 16)]
; et non quia honor est, vel dignitas, legi.
Non quia honorem non vult Deus, qui ait: Si ego
pater, ubi est honor meus? Verum id Pater. Sed, si
sponsum exhibeat, puto quia mutabit vocem, et dicet:
Si ego sponsus, ubi est amor meus? Nam et
ante ita locutus est: Si ego Dominus, ubi est timor
meus? [(Malach. I, 6.)]
Exigit ergo Deus timeri ut
Dominus, honorari ut pater, et ut sponsus amari.
Quid in his praestat, quid eminet? Nempe amor.
Absque hoc et timor poenam habet, et honor non

habet gratiam. Servilis est timor, quandiu ab amore
non manumittitur. Et qui de amore non venit honor,
non honor, sed adulatio est. Et quidem soli
Deo honor et gloria: sed horum neutrum acceptabit
Deus, si melle amoris condita non fuerint. Is per se
sufficit, is per se placet, et propter se. Ipse meritum,
ipse praemium est sibi. Amor praeter se non requirit
causam, non fructum. Fructus ejus, usus ejus. Amo,
quia amo; amo, ut amem. Magna res amor, si tamen
ad suum recurrat principium, si suae origini
redditus, si refusus suo fonti semper ex eo sumat,
unde jugiter fluat. Solus est amor ex omnibus animae
motibus, sensibus atque affectibus, in quo potest
creatura, etsi non ex aequo, respondere auctori,
vel de simili mutuam rependere vicem. Verbi gratia,

si mihi irascatur Deus, num illi ego similiter reirascar?
Non utique, sed pavebo, sed contremiscam,
sed veniam deprecabor. Ita si me arguat, non redarguetur
a me, sed ex me potius justificabitur. Nec, si
me judicabit, judicabo ego eum, sed adorabo: et
salvans me non quaerit a me ipse salvari, nec vicissim
eget ab aliquo liberari, qui liberat omnes. Si
dominatur, me oportet servire; si imperat, me oportet
parere, et non vicissim a Domino vel servitium
exigere, vel obsequium. Nunc jam videas de amore
quam aliter sit. Nam, cum amat Deus, non aliud
vult quam amari: quippe non ad aliud amat nisi ut
ametur, sciens ipso amore beatos qui se amaverint.
5.
Magna res amor; sed sunt in eo gradus. Sponsa

in summo stat. Amant enim et filii, sed de haereditate
cogitant: quam dum verentur quoquo modo
amittere, ipsum a quo exspectatur haereditas, plus
reverentur, minus amant. Suspectus est mihi amor
cui aliud quid adipiscendi spes suffragari videtur.
Infirmus est, qui forte spe subtracta, aut exstinguitur,
aut minuitur. Impurus est, qui et aliud cupit.
Purus amor mercenarius non est. Purus amor de
spe vires non sumit, nec tamen diffidentiae damna
sentit. Sponsae hic est, quia hoc sponsa est quaecunque
est. Sponsae res et spes unus est amor. Hoc sponsa
abundat, hoc contentus et sponsus. Nec is aliud quaerit,
nec illa aliud habet. Hinc ille sponsus, et sponsa
illa est. Is sponsis proprius est, quem alter nemo attingat,
nec filius quidem. Denique ad filios clamat:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.