PL 183, col. 135

In circumcisione Domini (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

in idipsum. At forte criminari volet intentionem, et
in ea parte calumniam struere machinabitur, in qua
nec fratrum, nec ipsius patris testimonium satis
efficax videatur. Necesse est ergo ut in hac parte
opituletur nobis testis internus, qui magis cor quam
faciem intuetur: a quo sane et incipiendum est, ut
non prius quidquam concipiatur in animo, quam ab
eo salutis nomen acceperit. Ubi vero in opus processerit
manifestum, expedit jam exteriora quoque
sibi testimonia conciliare, sicut ait Apostolus: Providentes
bona non tantum coram Deo, sed etiam coram
hominibus [(II Cor. VIII, 21)] .
SERMO II. De variis Christi nominibus.
1.
Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur

Puer, vocatum est nomen ejus Jesus [(Luc. II, 21)]
.
Ab initio Deus modum acceptat, et
nihil unquam Immoderatum illi placuit aequitati.
Hinc fuit quod non modo in pondere et mensura et
numero condidit universa, sed et protinus ipsi homini
modum praescripsit, mandatum contulit, dicens: Ex omni ligno paradisi comedes, de ligno autem
scientiae boni et mali ne comedas
[(Gen. II, 16, 17)]
.
Levissimum plane mandatum, et larga omnino mensura!
Sed transgressus est homo praescriptum sibi
modum, et constitutum sibi terminum praetergressus.
Unde et avertens ab eo faciem suam Deus, vix
tandem in diebus 791 Abrahae amici sui placabilis
fieri incipiens, rursus modum instituit, promulgavit
legem, sed non priori similem usquequaque. Ea

siquidem ad cautelam fuerat, haec ad medelam; ibi
prohibitio, facta, ne superfluitas subintraret; hic
jam indicta abscissio est, ut Sacramenti remedio,
quae subintraverat, tolleretur; postremo illa quidem
in arbore data est lex, ne fructu ejus vesceretur;
haec in proprio corpore, ut caro praeputii scinderetur.
Nec dubium sane quin caetera quoque humani
corporis membra additamentum illud Leviathan
occuparet, venenum scilicet concupiscentiae,
et immoderatae atque inordinatae illecebra voluptatis,
ut generalis quaedam abscissio omnibus necessaria
videretur.
2.
Caeterum, quia singulorum membrorum abscissionem
humanae carnis fragilitas, et infantilis aetatis
infirmitas nullatenus sustineret, pio moderamine dispositio

superna providit ut in ea potissimum parte
concupiscentia castigaretur in qua vehementius eam
saevire constabat et violentius malignari. In omni siquidem
contradicentium spiritui rebellione membrorum,
solum illud usque adeo contumax invenitur,
ut contra omnem voluntatis deliberationem ad
inhonestos et illicitos motus assurgat. Nam quod
haec circumcisio octava die fiebat, spem commendabat
regni coelestis, quod videlicet ad primum reflexus
dierum circulus praeferre quamdam coronae
speciem videretur. Hinc est quod octava potissimum
dies post solemnitates praecipuas celebratur; et in
sermone Domini, primae beatitudini copulatur octava [(Matth. V, 3, 10)] ,
ut coelestis regni demum iterata

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.