PL 183, col. 233
In psalmum Qui habitat (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
filius hominis, quoniam reputas eum? Quasi vero
non sit homo putredo, et filius hominis vermis. Sed
quid putas mandavit de te? Nunquid scripsit contra
te amaritudines? nunquid ut contra folium quod
vento rapitur, ostendant potentiam suam, et stipulam
siccam persequantur? nunquid ut tollant impium,
ne videat gloriam Dei? Mandandum istud est,
non mandatum. Non recedas ab adjutorio Altissimi,
in protectione Dei coeli commorare, ne de te illud
quandoque mandetur. Quem enim protexerit Deus
coeli, non de eo illud mandabitur, sed pro eo. Et
quod interim non mandatur, pro eo differtur, ut
sint omnia propter electos. Denique parantibus ire
servis, et continuo superseminata colligere zizania
cupientibus, providus paterfamilias: Sinite, inquit,
usque ad messem, ne forte eradicetis simul et triticum [(Matth. XIII, 30, 29)]
.
Quomodo igitur tandiu
conservabitur interea? Hoc plane, hoc opus praesens,
hoc mandatum temporis hujus.
5.
Itaque angelis suis mandavit de te, ut custodiant
te. O triticum inter zizania! o granum inter paleas!
o lilium inter spinas! Gratias ei, fratres, gratias ei
et pro nobis pariter et pro vobis. Pretiosum depositum
nobis commiserat, fructum crucis suae, pretium
sanguinis sui. Non est contentus custodia hac tam
parum tuta, tam parum utili, tam fragili, tam insufficienti.
Super muros tuos, Jerusalem, constituit custodes.
Nempe etiam ipsi qui videntur muri, aut in muro
ipso columnae, his custodibus egent, et maxime.
6.
Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te
in omnibus viis tuis. Quantam tibi debet hoc verbum
inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre
fiduciam! reverentiam pro praesentia, devotionem
pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula,
ut videlicet cui adsunt angeli, sicut eis mandatum
est, in omnibus viis tuis. In quovis diversorio, in
quovis angulo, angelo tuo reverentiam habe. Tune
audeas illo praesente, quod vidente me non auderes?
An praesentem esse dubitas quem non vides? Quid
si audires? quid si tangeres? quid si olfaceres? Vide
quia non solo visu rerum praesentia comprobatur.
Non omnia 863 visui subjacent, nec corporalia
quidem: quanto magis spiritualia procul sunt ab
omni sensu corporeo, et spiritualiter potius vestiganda?
Si fidem consulas, ea tibi angelicam probat
praesentiam non deesse. Nec dixisse piget, quoniam
fides probat; quam nimirum Apostolus argumentum
non apparentium esse definit [(Hebr. XI, 1)] . Adsunt
igitur, et adsunt tibi, non modo tecum, sed etiam
pro te. Adsunt ut protegant, adsunt ut prosint. Quid
retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi?
siquidem soli ei honor et gloria. Quare ei soli? Quia
ipse mandavit; et omne datum optimum nonnisi ab
illo est [(Jac. I, 17)] .
7.
Verumtamen etsi ille mandavit, ipsis quoque,
qui et ei ex tanta charitate obediunt, et nobis subveniunt
in tanta necessitate, ingratos esse non licet.
Simus ergo devoti, simus grati tantis custodibus:
redamemus eos, honoremus eos quantum possumus,