PL 183, col. 267
In feria IV Hebdomadae Sacrae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
peccatum tam originale quam personale deletum
est, et ipsum quoque singulare eliminatum est per
seipsum.
8.
Argumentum mihi a maximo, quod duo minora
sunt explosa: et ecce argumentum. Peccatum multorum
tulit, et pro transgressoribus rogavit, ut
non perirent: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Volat irrevocabile verbum
tuum, Domine, nec revertetur ad te vacuum, sed
faciet ad quod misisti. Vide nunc opera Domini,
quae posuit prodigia super terram. Flagellis caesus
est, spinis coronatus, clavis confossus, affixus patibulo,
opprobriis saturatus; omnium tamen dolorum
immemor: Ignosce, ait, illis. Hinc multae miseriae
corporis, hinc misericordiae cordis, hinc dolores,
hinc miserationes, hinc oleum exsultationis, hinc
sanguinis guttae decurrentis in terram. Misericordiae
Domini multae, sed et miseriae Domini multae.
Vincentne miseriae misericordias, an misericordiae
miserias superabunt? Vincant misericordiae tuae
antiquae, Domine, vincat sapientia malitiam. Magna
enim illorum iniquitas: sed nunquid non major
pietas tua, Domine? Multum, per omnem modum. Nunquid redditur pro bono malum
ait, quia foderunt
foveam animae meae? [(Jerem. XVIII, 20.)]
Plane
foderunt impatientiae foveam, occasiones indignationis
plurimas, et quam maximas ministrantes.
Sed quid horum fovea ad abyssum mansuetudinis
tuae? Retribuentes mala pro bonis foveam foderunt;
sed charitas non irritatur, non praecipitatur, nunquam
excidit, non in foveam ruit, et pro retributis
malis cumulat bona. Absit ut muscae moriturae
exterminent suavitatem unguenti [(Eccle. X, 1)] ,
quod de tuo corpore fluit! quia apud sinum tuum
misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Muscae moriturae, miseriae sunt; muscae moriturae,
blasphemiae sunt; muscae moriturae, insultationes
sunt, quas tibi reddit generatio prava et exasperans.
9.
Tu autem quid? In ipsa elevatione manuum
tuarum, cum jam sacrificium matutinum in holocaustum
vespertinum transiret; in ipsa, inquam,
virtute incensi, quod coelos ascendebat, terram
operiebat, inferos respergebat, exaudiendus pro
reverentia tua clamas: Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt. O quam multus es ad ignoscendum!
o quam magna multitudo dulcedinis tuae,
Domine! o quam longe sunt cogitationes tuae a cogitationibus
nostris! o quam firmata est etiam super
impios misericordia tua! Mira 888 res! Ille clamat: Ignosce;
Judaei: Crucifige [(Joan. XIX, 15)]
.
Molliti sunt sermones ejus super oleum, et isti sunt
jacula. O charitas patiens, sed et compatiens! Charitas
patiens est, sufficit; charitas benigna est [(I Cor.
XIII, 4)]
, cumulus est. Noli vinci a malo, charitas
abundans; sed vince in bono malum [(Rom. XII, 21)]
,
superabundans est. Non enim sola patientia, sed et
benignitas Dei ad poenitentiam Judaeos adduxit;
quia benigna charitas etiam quos tolerat amat, et