PL 183, col. 268

In feria IV Hebdomadae Sacrae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

amat tam ardenter. Patiens charitas dissimulat,
exspectat, sustinet delinquentem: sed benigna
trahit, adducit, converti facit ab errore viae suae,
denique cooperit multitudinem peccatorum. O Judaei,
lapides estis, sed lapidem percutitis molliorem, de
quo resonat tinnitus pietatis, et ebullit oleum charitatis!
Quomodo potabis, Domine, desiderantes te
torrente voluptatis tuae, qui sic perfundis crucifigentes
te oleo misericordiae tuae?
10.
Patet igitur quia haec passio potentissima est
ad exhaurienda omnium genera peccatorum. Sed
quis scit si data est mihi? Mihi data est, quia alteri
dari non potuit. Nunquid angelo? Sed ille non eguit.
Nunquid diabolo? Sed ille non resurgit. Denique
non in similitudinem angelorum, absit autem ut in

similitudinem daemonum! sed in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo, exinanivit
semetipsum, formam servi accipiens [(Philipp. II, 7)]
.
Filius erat, et factus est tanquam servus. Non solum
formam servi accepit, ut subesset; sed etiam mali
servi, ut vapularet; et servi peccati, ut poenam solveret,
cum culpam non haberet. In similitudinem,
inquit, hominum, non hominis; quia primus homo
nec in carne peccati, nec in similitudine carnis
peccati creatus est. Christus enim in universali
hominum miseria pressius et profundius se immersit,
ne subtilis ille diaboli oculus magnum hoc
pietatis deprehenderet sacramentum. Ideo habitu,
et omni habitu inventus est ut homo; nec in eo,

quantum ad naturae debitum, signum aliquod singularitatis
apparuit. Quia enim ita laventus est, ideo
crucifixus. Paucis autem revelavit se ipsum, ut
essent qui crederent; reliquis autem absconditus
est: Quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent [(I Cor. II, 8)]
. Ad hoc etiam illi
singulari peccato ignorantiam copulavit, ut sub
aliqua justitiae umbra ignorantibus posset ignosci.
11.
Duo autem nobis in haereditatem reliquerat
ille vetustus Adam qui fugit a facie Dei, laborem
videlicet, et dolorem: laborem in actione, dolorem
in, passione. Non hoc ipse audierat in paradiso,
quem acceperat ut operaretur, et custodiret illum;
operaretur delectabiliter, custodiret fideliter, et
sibi, et posteris suis. Christus Dominus laborem et

dolorem consideravit, ut traderet eos in manus
suas; imo se magis in manus eorum, infixus in limo
profundi, et intraverunt aquae istae usque ad animam
ejus. Vide, ad Patrem inquit, humilitatem meam, et
laborem meum [(Psal. XXIV, 18)]
; quia pauper ego
sum, et in laboribus a juventute mea [(Psal. LXXXVII,
16)]
. Laboravit sustinens, manus ejus in laboribus
servierunt. De dolore vide quid dixerit: O vos omnes
qui transitis per viam, attendite, et videte si est
dolor sicut dolor meus [(Thren. I, 12)]
. Vere languores
nostros ipset tulit, et infirmitates et dolores
nostros ipse portavit [(Isai. LIII, 4)] , vir dolorum,
pauper et dolens, tentatus per omnia absque peccato.
Et in vita passivam habuit actionem, et in morte
passionem activam sustinuit, dum salutem operaretur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.