PL 183, col. 269

In feria IV Hebdomadae Sacrae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

in medio terrae. Proinde memor ero, quandiu
fuero, laborum illorum quos pertulit in praedicando,
fatigationum in discurrendo, tentationum in jejunando,
vigiliarum in orando, lacrymarum in compatiendo.
Recordabor etiam dolorum ejus, conviciorum,
sputorum, colaphorum, subsannationum,
exprobrationum, clavorum, horumque similium,
quae per eum et super eum abundantius transierunt.
Facit ergo mihi fortitudo, facit similitudo,
sed si accesserit etiam imitatio, ut sequar
vestigia ejus. Alioquin etiam exquiretur 889 a me
sanguis justus, qui effusus est super terram, nec
immunis ero ab illo tam singulari scelere Judaeorum:
quod videlicet tantae charitati ingratus fuerim, quod
spiritui gratiae contumeliam fecerim, quod sanguinem

testamenti pollutum duxerim, quod conculcaverim
Filium Dei.
12.
Sunt plerique qui laborem et dolorem patiuntur;
sed necessitatis in causa est, non voluntas:
et hi non sunt conformes imagini Filii Dei. Sunt
qui ex voluntate sustinent; sed non est eis sors
neque pars in sermone isto. Vigilat tota nocte
luxuriosus, non solum patienter, sed et libenter,
ut suam expleat voluptatem; vigilat raptor vestitus
ferro, ut diripiat praedam; vigilat fur, ut domum
perfodiat alienam. Sed hi omnes et horum similes
longe sunt a labore et dolore quem considerat
Dominus. Homines autem bonae voluntatis, qui
Christiana voluntate divitias paupertate commutaverunt,
vel etiam non habitas tanquam habitas

contempserunt, relinquentes omnia propter ipsum,
sicut et ipse reliquit omnia propter ipsos, sequuntur
eum quocunque ierit. Hujusmodi autem imitatio
validissimum argumentum mihi est quod passio
Salvatoris et similitudo humanitatis in meam
transeunt utilitatem. Hic enim sapor, hic fructus
est et laboris et doloris.
13.
Vide ergo quam magnificaverit facere tecum
illa majestas. De omnibus quae in coelo et sub coelo
sunt, dixit, et facta sunt [(Psal. CXLVIII, 5)] . Et quid
facilius dictu? Sed nunquid solo verbo factum est,
cum te quem fecerat refecit? Triginta et tribus
annis super terram visus, et cum hominibus conversatus,
etiam habuit in factis calumniatores, in

dictis insultatores, non habens ubi caput suum
reclinaret. Quare hoc? Quia Verbum a sua subtilitate
descenderat, et grossius acceperat indumentum.
Nam caro factum fuerat, et ideo grossiori et morosiori
opere utebatur. Sicut autem cogitatio vestit
sibi vocem corpoream absque sui diminutione vel
ante vocem vel post vocem, sic Filius Dei assumpsit
carnem, non commistionem passus, neque
diminutionem, nec ante carnem nec post carnem.
Apud Patrem invisibilis: sed hic manus nostrae
tractaverunt de Verbo vitae; et quod erat ab initio,
vidimus oculis nostris. Hoc autem Verbum quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.