PL 183, col. 275

In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

excidit quod audisti quia Dominus regnavit a ligno, 893
ut regem abneges, quia manet in ligno? Sed
forsitan nec audisti [ alias legisti] quia non Judaeis,
sed nationibus haec annuntiatio debebatur. Dicite,
inquit, in nationibus, quia Dominus regnavit a ligno.
[(Psal. XCV, 10.)]
2.
Merito proinde titulum regni praeses gentilis
inscripsit ligno, nec potuit Judaeus, ut voluit, corrumpere
tituli inscriptionem, nedum impedire Dominicam
passionem, et nostram redemptionem. Descendat,
inquiunt, si rex Israel est. Imo vero quia
rex Israel est, titulum regni non deserat, virgam
imperii non deponat, cujus nimirum imperium super
humerum ejus, sicut praecinit Isaias [(Isa. IX, 6)] . Noli,
inquiunt Judaei ad Pilatum, noli scribere:

Rex Judaeorum; sed, Quia ipse dixit, Rex sum Judaeorum;
et Pilatus: Quod scripsi, scripsi [(Joan. XIX,
19-22)]
. Si Pilatus quod scripsit, scripsit, Christus
non perficiet quod incoepit? Ipse enim coepit, et
salvabit nos. Sed dicunt: Alios salvos fecit, seipsum
non potest salvum facere [(Matth. XXVII, 42)]
.
Imo vero si descenderit, neminem salvum faciet.
Cum enim salvus esse non possit, nisi qui perseveraverit
usque in finem, quanto minus poterit esse
Salvator? Alios ergo salvos facit [ alias fecit]:
nam salvatione, cum sit salus, ipse non indiget.
Operatur salutem nostram, nec caudam deesse
patitur sacrificio vespertino hostiae salutaris. Novit,
inique, quid cogites. Non dabit tibi occasionem
subripiendae nobis perseverantiae, quae sola coronatur.

Non faciet obmutescere praedicatorum
linguas, consolantium pusillanimes, et dicentium
singulis: Tu locum tuum ne deseras; quod sine
dubio sequeretur, si respondere possent quia Christus
suum desernit. Proni enim sunt sensus hominis
et cogitationes in malum. Sine causa, maligne,
parasti sagittas tuas in pharetra; et discipulorum
suspiria cumulas opprobriis Judaeorum.
Illi quippe desperant, isti improperant:
sed Christo neutra tela nocebunt. Aliud tempus
elegit confortandis discipulis, et aliud adversariis
confutandis.
3.
Interim patientiam magis exhibet, humilitatem
commendat, obedientiam implet, perficit charitatem.

His nempe virtutum gemmis quatuor cornua
crucis ornantur: et est supereminentior charitas, a
dextris obedientia, patientia a sinistris, radix virtutum
humilitas in profundo. His ditavit tropaeum
crucis consummatio Dominicae passionis, cum ad
Judaeorum blasphemias humilis, ad vulnera patiens,
intus linguis, clavis exterius pungeretur. Nam et
charitas in eo perfecta est, quod pro amicis animam
posuit; et obedientia consummata, cum inclinato
capite tradidit spiritum, factus obediens usque
ad mortem. His spoliare dotibus, hac privare gloria
Christi satagebant Ecclesiam, qui dicebant: Si rex
Israel est, descendat de cruce. Nimirum ut non sit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.