PL 183, col. 276
In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
jam obedientiae forma, non incentivum amoris, non
patientiae vel humilitatis exemplum; sed deleri
habeant ex Evangelio verba illa suavissima, et
dulciora super mel et favum: Majorem hac dilectionem
nemo habet, quam ut animam suam ponat quis
pro amicis suis [(Joan. XV, 13)]
; et ad Patrem: Opus
consummavi quod dedisti mihi ut facian [(Joan. XVII, 4)]
;
itemque ad discipulos: Discite a me quia mitis sum
et humilis corde [(Matth. XI, 29)]
; et: Ego si exaltatus
fuero a terra, omnia traham ad me ipsum [(Joan.
XII, 32)]
. Hoc est enim quod dolet venenati serpentis
astutia, exaltatum in deserto serpentem aeneum,
cujus intuitu sanentur vulnera quae inflixit [(Num.
XXI, 8)] . Alioquin quonam alio instigante misisse
credimus uxorem Pilati ad ipsum, dicentem: Nihil
tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per
visum propter eum? [(Matth. XXVII, 19.)]
Timebat ergo
jam tunc; sed nunc maxime virtute crucis enervari
se sentiens inimicus, sera ducitur poenitentia: et
quos instigavit ad crucifigendum, instigat ad suadendum
ut de cruce descendat. Denique: Si rex
Israel est, inquiunt, descendat de cruce, et credimus
ei. Haec plane serpentis astutia, haec adinventio
nequitiae spiritualis. Audierat impius Salvatoris
vocem dicentis: Non sum missus nisi ad oves quae
perierunt domus Israel [(Matth. XV, 24)]
: et noverat
quantum pro salute illius populi zelum gerere 894
videretur. Propterea malitiose nimis linguas erudiens
blasphemorum, suggerebat ut dicerent: Descendat,
et credimus; quasi jam nihil posset obstare
quin descenderet, qui eorum credulitatem tantopere
desideraret.
4.
Sed quid machinatur, aut cui parat insidias
versipellis? Nempe ei in quo nihil proficiet inimicus,
et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Non
movetur vana pollicitatione, qui novit omnium
corda, sicut nec exprobratione blasphema mitissimus
omnium movebatur. Eo quippe tendebat malitiosa
suasio, non ut ipsi crederent, sed nostra quoque,
si qua erat, fides in eum omnimodis deperiret. Legentes
enim: Dei perfecta sunt opera [(Deut. XXXII,
4)]
, quando fateremur Deum, qui salutis opus reliquisset
imperfectum? Sed audiamus quid ad haec
Christus respondeat per prophetam: Quaeris signa,
Judaee? Exspecta me in die resurrectionis meae (Soph.
III, 8). Si vis credere, majora jam tibi opera demonstravi.
Multiplicavi signa, sanitates perfeci heri
et pridie: hodie magis habeo consummari. An non
majus erat, quod vidisti e corporibus obsessis spiritus
exire malignos, et de grabatis suis exsilire paralyticos,
quam e manibus meis vel pedibus clavos
resilire quos infixisti? Sed patiendi tempus est, non
faciendi; et passionis horam sicut praevenire frustra
conatus es, sic nec poteris impedire.
5.
Sed si adhuc generatio prava et adultera signum
quaerit, non ei dabitur nisi signum Jonae prophetae [(Matth. XII, 39)] ;
non signum descensionis, sed resurrectionis.