PL 183, col. 277
In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Quod si Judaeus non quaerit, amplectatur
et gaudeat Christianus Vicit enim leo de tribu
Juda. Suscitatus est paterna voce leonis catulus;
clauso prodiit tumulo, qui de patibulo non descendit.
An vero id majus sit, inimici nostri sint judices,
qui tam curiose munierant monumentum, signantes
lapidem cum custodibus. Hunc enim lapidem magnum
valde, de quo mulieres illae devotae invicem
querebantur, facta jam resurrectione Dominica revolvit angelus, et resedit,
sic scriptum est, super
eum [(Matth. XXVIII, 2; Marc. XVI, 3)]
. Constat proinde
clauso exiisse tumulo redivivum corpus, quod clauso
Virginis utero natum processit in vitam, et ad discipulos
clausis introivit januis in conclavim. Sed
est locus unde clausis noluit procedere januis, carcer
utique gehennalis. Confregit siquidem ferreos
vectes, repagula universa contrivit, ut libere suos
educeret, quos redemerat de manu inimici et plenis
egrederentur portis agmina [ alias additur sanctorum]
dealbatorum, qui laverant stolas suas, et candidas
eas fecerant in sanguine Agni, candidas prorsus
in sanguine; quia exivit cum eo et in eo etiam
aqua dealbans; et testimonium perhibet ipse qui
vidit. Aut certe candidas in sanguine, sed in sanguine
Agni novelli lacteo, candido et rubicundo,
sicut habes in Cantico canticorum: Dilectus meus,
ait sponsa, candidus et rubicundus, electus ex millibus [(Cant. V, 10)]
.
Inde est quod in stola candida
et fulgureo vultu testis quoque resurrectionis apparet.
6.
Jam si confutandis Judaeorum calumniis sufficere
videtur hoc ipsum, quod clauso egressus est
monumento, cui insultantes dicebant: Si rex Israel
est, descendat de cruce: curiosius namque monumentum
claudere et signare studuerant, quam infigere
clavos; si igitur vicit leo de tribu Juda in hoc
ipso processu, et majus demonstravit opus quam
peterent; ipsum jam resurrectionis miraculum cui
poterit comparari? Legimus quidem nonnullorum
praecessisse resurrectiones, aut magis certe suscitationes,
sed istius praeambulas, quibus et duplici privilegio
noscitur praeeminere. Nam caeteri quidem resurrexerant
[ alias additur mortui] iterum morituri:
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur;
mors illi ultra non dominabitur. Illi mortui denuo
opus habent iterum resuscitari: Christus quod
mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem
vivit, vivit Deo [(Rom. VI, 9, 10)] , vivit in aeternitate.
Merito proinde resurgentium primitiae Christus;
qui ita resurrexerit, 895 ut cadere non adjiciat,
qui solus attigit immortalitatem.
7.
Est aliud, in quo resurrectionis hujus innotescat
gloria singularis. Quis enim in caeteris omnibus
suscitavit aliquando semetipsum? Ineffabile istud
est, ut a morte se excitet ipse qui dormit: singulare
est; non est qui faciat, non est usque ad unum.
Eliseus propheta mortuum suscitavit [(IV Reg. IV,
35)] , sed alterum, non semetipsum. Ecce enim quot
annis jacet in monumento, quod a se non potest,